라틴어 문장 검색

Neque enim, sicut falso audierunt, a decessore meo relicta est ecclesiae, sed inter antiqua eius praedia possidetur et antiquae alteri ecclesiae sic cohaeret quem ad modum ista qua de agitur, alteri.
(아우구스티누스, 편지들, 26. (A. D. 409 Epist. XCIX) Religiosissimae Atque In Christi Membris Merito Sancteque Laudabili Famulae Dei Italicae Augustinus In Domino salutem 3:6)
Vix enim vigesima particula res mea paterna existimari potest in comparatione praediorum ecclesiae, quae nunc ut dominus existimor possidere.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 7:7)
Postremo quicquid de istis nos accepimus, nos vel adhuc possidemus vel, ut placuit, erogavimus;
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 8:3)
sed eundem equum tali fuisse fato sive fortuna ferunt, ut quisquis haberet eum possideretque, ut is cum omni domo, familia fortunisque omnibus suis ad internecionem deperiret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, IX 4:2)
IN agro Vaticano Iulius Paulus poeta, vir bonus et rerum litterarumque veterum inpense doctus, herediolum tenue possidebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VII 2:1)
ANNIANUS poeta in fundo suo, quem in agro Falisco possidebat, agitare erat solitus vindemiam hilare atque amoeniter.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VIII 2:1)
Quae possidet sua non sunt, et tamen ulteriora appetit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 3:2)
Hoc contribuendi genus (dictum benevolentia) ab Edwardo Quarto excogitatum fuerat, ob quod invidiam magnam sustinuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 7:4)
Hac autem ratione summas pecuniarum ingentes corrogavit, ita ut civitas Londini (etiam illa aetate) novies mille libras et amplius contribuerint, praecipue a locupletioribus collatas.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 7:7)
Quodam etiam die festu cum Henricus Sextus (cui innocentia sanctitatem astruebat) a prandio lavaret, oculosque in Henricum tunc adolescentulum coniiceret, dixit "Adolescens iste coronam pro qua nos confligamus pacifice tandem possidebit."
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 14:4)
vel quia objectum ante implevit et possedit sensum, ut novo motui non sit locus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 380:7)
locus ubi quis latifundia ampla possideat, aut acquirere possit, et locus contra ubi pennas extendere nequeat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 1:18)
Hortatur Scriptura ut animas nostras patientia possideamus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 2:5)
Fidem posside cum amico in paupertate illius, ut et in bonis illius communices;
(불가타 성경, 집회서, 22장28)
Qui possidet mulierem bonam, inchoat possessionem, adiutorium secundum illum est et columna requiei.
(불가타 성경, 집회서, 36장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION