라틴어 문장 검색

sed tamen cum primum posse ingredi coepit, non magis sibi quam rei p. se convaluisse existimans ad omnia pericula princeps esse non recusabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 17 2:2)
nunc auctoritate et prudentia tua prospicias oportet, ne inimici nostri consulibus sublatis sperent se convalescere posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 9 1:1)
Hirtius noster tardius convalescit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 22 1:9)
ille in morbum continuo incidit, ex quo non convaluit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 29 5:9)
a. 707 (47). TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. D. S. v. h. e. v. da operam ut convalescas, quod opus erit, ut res tempusque postulat, provideas atque administres et ad me de omnibus rebus quam saepissime litteras mittas . vale.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 214)
si autem intelleges opus esse te Patris convalescendi causa paulum commorari, nihil me malle quam te valere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 1 2:2)
nunc quid ego te horter ut omnem diligentiam adhibeas ad convalescendum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 9 4:1)
modo fac, id quod est humanitatis tuae, ne quid aliud cures hoc tempore nisi ut quam commodissime convalescas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 11 1:3)
quanto ille plura miscebat, tanto hic magis in dies convalescebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 3:5)
saepe etiam ut extenuet aliquid, saepe ut inrideat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 40장 1:2)
qui vero probari potest ut sibi mederi animus non possit, cum ipsam medicinam corporis animus invenerit, cumque ad corporum sanationem multum ipsa corpora et natura valeat nec omnes, qui curari se passi sint, continuo etiam convalescant, animi autem, qui se sanari voluerint praeceptisque sapientium paruerint, sine ulla dubitatione sanentur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 5:4)
utrumque enim consequitur, ut et considerandis rebus humanis proprio philosophiae fruatur officio et adversis casibus triplici consolatione sanetur, primum quod posse accidere diu cogitaverit, quae cogitatio una maxime molestias omnis extenuat et diluit, deinde quod humana humane ferenda intellegit, postremo quod videt malum nullum esse nisi culpam, culpam autem nullam esse, cum id, quod ab homine non potuerit praestari, evenerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 34:4)
sensim enim et pedetemptim progrediens extenuatur dolor, non quo ipsa res immutari soleat aut possit, sed id, quod ratio debuerat, usus docet, minora esse ea quae sint visa maiora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 54:5)
qui aegritudinem extenuans parvis ait eam rebus moveri, fortunae et corporis incommodis, non animi malis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 78:3)
eaque omnia aut nimis tristia aut nimis laeta errore fieri, qui [si] error stultis extenuetur die, ut, cum res eadem maneat, aliter ferant inveterata aliter recentia, sapientis ne attingat quidem omnino?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 39:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION