라틴어 문장 검색

mihi crede, nihil ex ista provincia potes quod iucundius sit deportare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 15 2:4)
qua re, Cicero mi, persevera constanter nos conservare et Sulpici successori nos de meliore nota commenda, quo facilius tuis praeceptis obtemperare possimus teque ad ver libentes videre et nostra refigere deportareque tuto possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 29 1:6)
nam simul atque erunt captae, qui alant eas et deportent habes eos, quos ad Sittianam syngrapham misi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 9 4:9)
senatus est continuo convocatus frequensque convenit propter famam atque exspectationem tuarum litterarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 12 3:4)
A te idem illud peto ut de loco, quo deportet frumentum, et de tempore Avianio commodes, quorum utrumque per eundem me obtinuit triennium, dum Pompeius isti negotio praefuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 75 2:1)
mihi placebat, si firmior esses, ut te Leucadem deportaret, ut ibi te plane confirmares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 5 1:6)
idemque consul, cum illa incredibilis multitudo Romam et paene Italia ipsa venisset, vos frequentissimos in Capitolium convocavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 10장 1:3)
convocabat tribus, se interponebat, Collinam novam dilectu perditissimorum civium conscribebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 3:4)
illi quidem, ut est hominum genus nimis acutum et suspiciosum, non te ex Sicilia litteras in Verrem deportare velle arbitrantur, sed, quod isdem litteris illius praetura et tua quaestura consignata sit, asportare te velle ex Sicilia litteras suspicantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 9장 1:6)
aut qui dissipatos homines congregavit et ad societatem vitae convocavit, aut qui sonos vocis, qui infiniti videbantur, paucis litterarum notis terminavit, aut qui errantium stellarum cursus praegressiones insti[tu]tiones notavit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 61:4)
postrīdiē Brūtus, omnibus cōpiīs convocātīs, ōrātiōnem habuit.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Philippī12)
Nec contenta mulier tam gravi iniuria mea convocat omnes quasillarias familiaeque sordidissimam partem ac me conspui iubet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:4)
Quem convocata iubet occidi familia Praedamque tollit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Cervus ad boves.19)
Nam cum Corneliam Vestalium maximam defodere vivam concupisset, ut qui illustrari saeculum suum eiusmodi exemplis arbitraretur, pontificis maximi iure, seu potius immanitate tyranni licentia domini, reliquos pontifices non in Regiam sed in Albanam villam convocavit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 6:1)
convocat ille deos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 78:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION