라틴어 문장 검색

ego vero illi maximam gratiam habeo, qui me ea poena multaverit, quam sine mutuatione et sine versura possem dissolvere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 99:7)
Nam quod aiunt plerosque consolationibus nihil levari adiunguntque consolatores ipsos confiteri se miseros, cum ad eos impetum suum fortuna converterit, utrumque dissolvitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 73:7)
seu corporei seu incorporei oriatur corpora innatantia in se invicem utcunq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 90:7)
Hinc liquet Planetas à Vorticibus corporeis non deferri.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 40:1)
haec sibi corrupto casiam dissolvit olivo, et Calabrum coxit vitiato murice vellus;
(페르시우스, 풍자, satire 252)
| Stabat inter haec Giton et risu dissolvebat ilia sua.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 24:9)
Ascendit navem, quam tempestas horrida Simul et vetustas medio dissolvit mari.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De Simonide.5)
Concolor hic umerus nascendi tempore dextro corporeusque fuit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 32:2)
Postquam non utilis auctor victibus invidit, quisquis fuit ille, deorum corporeasque dapes avidam demersit in alvum, fecit iter sceleri, primoque e caede ferarum incaluisse potest maculatum sanguine ferrum (idque satis fuerat), nostrumque petentia letum corpora missa neci salva pietate fatemur:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 11:4)
in cava ducuntur quassae navalia puppes, ne temere in mediis dissoluantur aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 86)
Si populorum incrementum et non rerum consumendarum extrema selectaque nonnullorum immoderatio arguitur, id agitur ut quaestio non dissolvatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 65:4)
Memorandum est oecosystemata operari in dioxydo carbonico captando, aqua purificanda, morbis infectionibusque arcendis, solo componendo, eiectamentis dissolvendis compluribusque aliis servitiis quae obliviscimur vel ignoramus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 184:6)
Si hoc exiguo prospectu cogitatur, aestheticus sensus, poesis vel et rationis facultas significationem finemque rerum complectendi dissolvuntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 254:3)
Non exsistunt systemata quae omnino dissolvant patefactionem ad bonum, veritatem et pulchritudinem, nec resistendi capacitatem quam Deus constanter alit imo ex hominum corde.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 263:3)
– ante corpoream visionem Resuscitati.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 53:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION