라틴어 문장 검색

Erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam iussit propheta, divino responso ad se facto, comitari secum, usquequo exiit in montem, in quo Moyses ascendit et vidit Dei hereditatem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장4)
In vocabulorum scriptura si cui parum sibi constare videatur, quod supponenda et obtinet, inpar et comparare, adsumo et aspicere, alia huius modi typis invenerit edita, is meminerit codices me secutum esse hac in re maxime varios nec nisi magis veri similia assequi potuisse.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 5:5)
Quae ut secundum scripturam in indice adhibitam emendata habeantur peto.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 14:3)
in hoc enim differunt creatio et generatio, quia generatio omnis est ex subiecto et materia:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 6:2)
creatio autem non est ex subiecto et materia, et ideo creans potest in totam substantiam rei.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 6:4)
Ex hoc etiam contingit manifeste quod si quis diligenter inspexerit quae iam diximus, quod naturalis creationem considerare non potest.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 49:1)
Natura enim omnem suum effectum facit ex subiecto et materia, factio autem ex subiecto et materia generatio est et non creatio.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 49:2)
Ideo naturalis creationem considerare non potest.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 49:3)
Et cum factio mundi, sive productio eius in esse non possit esse generatio, ut de se patet, sed est creatio, ex hoc contingit quod in nulla parte scientiae naturalis factio mundi sive productio in esse docetur, quia illa productio naturalis non est et ideo ad naturalem non pertinet.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 49:5)
Si autem opponas, cum haec sit veritas christianae fidei et etiam veritas simpliciter quod mundus sit novus et non aeternus, et quod creatio sit possibilis, et quod primus homo erat, et quod homo mortuus redibit vivus sine generatione et idem numero, et quod ille idem homo in numero qui iam ante erat corruptibilis, erit incorruptibilis, et sic in una specie atoma erunt istae duae differentiae corruptibile et incorruptibile, quamvis naturalis istas veritates causare non possit nec scire, eo quod principia suae scientiae ad tam ardua et tam occulta opera sapientiae divinae non se extendunt, tamen istas veritates negare non debet.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 51:1)
primo praecipue loco operam dedi ut aliquatenus saltem semper iisdem literis exararentur eadem vocabula, non solum quod ad voces attinet quarum recta scriptura e codicibus petenda erat (cf.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.30)
Arcto vinculo cum recta vocabulorum latinorum scriptura cohaeret quaestio quae spectat rationem repraesentandi graeca.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.46)
I (qui prima scriptura ollea, secunda vero, sed antiqua, olea), Vat.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).85)
Ea lectio facile mutari potuit in VII ex antiqua scriptura στοιχείου u. 200, 31 si [manus] vulneri imponitur, Targa.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1099)
matrem Antoniam non apud auctores rerum, non diurna actorum scriptura reperio ullo insigni officio functam, cum super Agrippinam et Drusum et Claudium ceteri quoque consanguinei nominatim perscripti sint, seu valetudine praepediebatur seu victus luctu animus magnitudinem mali perferre visu non toleravit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 3장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION