라틴어 문장 검색

itaque eo conpulsum, ut unusquisque aliquam partem corporis pro toto dependeret.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 17:4)
Licet ita largiri, ut unusquisque, etiam si cum multis accepit, in populo se esse non putet.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 87:3)
" gratias mihi ago " et " de nullo queri possum alio quam de me" et " ego mihi irascor " et " ego a me poenas exigam " et " odi me," multa praeterea eiusmodi, per quae unusquisque de se tamquam de altero loquitur.
(세네카, 행복론, Liber V 36:4)
Iure civili omnia regis sunt, et tamen illa, quorum ad regem pertinet universa possessio, in singulos dominos discripta sunt, et unaquaeque res habet possessorem suum.
(세네카, 행복론, Liber VII 22:2)
nam cum regio more cuncta conscientia possideat, singularum autem rerum in unumquemque proprietas sit sparsa, et accipere munus et debere et emere et conducere potest.
(세네카, 행복론, Liber VII 35:2)
Quidquid itaque in alio reprenditur, id unusquisque in sinu suo inveniet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 160:3)
Hoc non erit probatum, si se unusquisque consuluerit, quantam cupidinem habeat ignota noscendi, quam ad omnis fabulas excitetur ?
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 25:3)
Eodem modo unumquemque ex his, qui ad augendam turbam exeunt, inanes et leves causae per urbem circumducunt;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 115:1)
nocet enim applicari antecedentibus et, dum unusquisque mavult credere quam iudicare, numquam de vita iudicatur, semper creditur versatque nos et praecipitat traditus per manus error.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 5:3)
Cum refigere se crucibus conentur, in quas unusquisque vestrum clavos suos ipse adigit, ad supplicium tamen acti stipitibus singulis pendent ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 97:3)
Omnes omnibus stipem conferunt, dum unusquisque timet ne filio neget.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.41)
His itaque capitulis in commune tractatis ac definitis, ut nullum deinceps ab aliquo nostrum oriatur contentionis scandalum, aut alia pro aliis diuulgarentur, placuit, ut, quaeque definita sunt, unusquisque nostrum manus propriae subscriptione confirmaret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 2:30)
Canebat autem de creatione mundi, et origine humani generis, et tota genesis historia, de egressu Israel ex Aegypto, et ingressu in terram repromissionis, de aliis plurimis sacrae scripturae historiis, de incarnatione dominica, passione, resurrectione, et ascensione in caelum, de Spiritus Sancti aduentu, et apostolorum doctrina.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 2:6)
nam in magna inopia pro domesticis copiis unusquisque ei aliquid, fraudans se ipse victu suo, contulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 109:2)
versarent in animis secum unamquamque rem, agitarent deinde sermonibus, atque in medium quid in quaque re plus minusve esset conferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 362:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION