라틴어 문장 검색

Iudex crudelis quasi superatus adtollitur, illa dominum deprecatur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 5:5)
Pietatis genus est in hac re esse crudelem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 2:19)
Medici, quos vocant chirurgicos, crudeles putantur et miseri sunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 1:1)
Si non dederis cibos, crudelis, dederis, malefica diceris.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:26)
O mors, quae fratres dividis et amore sociatos crudelis ac dura dissocias!
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 2:12)
Oblita sexus, fragili-tatis inmemor ac solitudinis tantum cupida ibi erat, ubi animo morabatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 9:6)
inmemor illa domus et coniugis atque sororis nil patriae indulsit, plorantesque improba natos, utque magis stupeas, ludos Paridemque reliquit, sed quamquam in magnis opibus plumaque paterna et segmentatis dormisset parvula cunis, contempsit pelagus;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI40)
A Latinis adgressus est gentem Sabinorum, qui immemores factae sub Tito Tatio adfinitatis quodam contagio bellis se Latinis adiunxerant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SABINUM 1:1)
unde homines dum se falso terrore coacti effugisse volunt longe longeque remosse, sanguine civili rem conflant divitiasque conduplicant avidi, caedem caede accumulantes, crudeles gaudent in tristi funere fratris et consanguineum mensas odere timentque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 2:7)
Si aut me, inquit, Evangele, aut haec innocentiae lumina cogitasses, nullum inter nos tale secretum opinarere, quod non vel tibi vel etiam vulgo fieri dilucidum posset, quia neque ego sum inmemor nec horum quemquam inscium credo sancti illius praecepti philosophiae, sic loquendum esse cum hominibus, tamquam dii audiant;
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 6:1)
Non habemus illos hostes sed facimus, cum in illos superbissimi contumeliosissimi crudelissimi sumus, et ad rabiem nos cogunt pervenire deliciae, ut quicquid non ex voluntate respondit iram furoremque evocet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 13:4)
Capto deinde oppido impetum in domum habita conspiratione fecerunt et extraxerunt dominam vultu poenam minante ac voce obviis adserente, quod tandem sibi data esset copia crudelem dominam puniendi:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 23:3)
alioquin multo magis hoc de Busiride dixisset, quem longe crudeliorem inlaudatum vocasse contentus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 9:3)
Labitur infelix studiorum atque immemor herbae Victor equus, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, I. 3:2)
An miseri fratris letum ut crudele videres?
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION