라틴어 문장 검색

In hac heliocaminus quidem alia xystum, alia mare, utraque solem, cubiculum autem valvis cryptoporticum, fenestra prospicit mare.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 20:3)
Contra parietem medium zotheca perquam eleganter recedit, quae specularibus et velis obductis reductisve modo adicitur cubiculo modo aufertur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 21:1)
Iunctum est cubiculum noctis et somni.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 22:1)
Tam alti abdicitque secreti illa ratio, quod interiacens andron parietem cubiculi hortique distinguit atque ita omnem sonum media inanitate consumit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 22:3)
Applicitum est cubiculo hypocauston perexiguum, quod angusta fenestra suppositum calorem, ut ratio exigit, aut effundit aut retinet.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 23:1)
Procoeton inde et cubiculum porrigitur in solem, quem orientem statim exceptum ultra meridiem oblicum quidem sed tamen servat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 23:2)
In hanc ego diaetam cum me recepi, abesse mihi etiam a villa mea videor, magnamque eius voluptatem praecipue Saturnalibus capio, cum reliqua pars tecti licentia dierum festisque clamoribus personat;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 24:1)
Peractis septem milibus passuum iterum ambulat mille, iterum residit vel se cubiculo ac stilo reddit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 7:1)
salutabatur colebatur, multumque in lectulo iacens cubiculo semper, non ex fortuna frequenti, doctissimis sermonibus dies transigebat, eum a scribendo vacaret.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 4:2)
quin immo quotiens cubiculum eius intraret, vivere filium atque etiam commodiorem esse simulabat, ac persaepe interroganti, quid ageret puer, respondebat;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 2:4)
His circumdatus in cubiculo meo sedi.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 6:1)
Atque haec ita disputo quasi populum in auditorium, non in cubiculum amicos advocarim, quos plures habere multis gloriosum, reprehensioni nemini fuit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 11:1)
Contra mediam fere porticum diaeta paulum recedit, cingit areolam, quae quattuor platanis inumbratur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 20:1)
Est et aliud cubiculum a proxima platano viride et umbrosum, marmore excultum podio tenus, nec cedit gratiae marmoris ramos insidentesque ramis aves imitata pictura.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 22:1)
In cornu porticus amplissimum cubiculum triclinio occurrit;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 23:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION