라틴어 문장 검색

Principio, ut Catilina paucis ante diebus erupit ex urbe, cum sceleris sui socios huiusce nefarii belli acerrimos duces Romae reliquisset, semper vigilavi et providi, Quirites, quem ad modum in tantis et tam absconditis insidiis salvi esse possemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 3:2)
tardissime autem Lentulus venit, credo quod in litteris dandis praeter consuetudinem proxima nocte vigilarat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 6:9)
nihil erat, quod non ipse obiret, occurreret, vigilaret, laboraret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 16:9)
Vigila, Chrysippe, ne tuam causam, in qua tibi cum Diodoro, valente dialectico, magna luctatio est, deseras.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 19:3)
Itaque turn, cum vigilando necabatur, erat in meliore causa, quam si domi senex captivus, periurus consularis remansisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 129:10)
Tamen me auctore nemo dicendi studiosus Graecorum more tragoedorum voci serviet, qui et annos compluris sedentes declamitant et cotidie, ante quam pronuntient, vocem cubantes sensim excitant eandemque, cum egerunt, sedentes ab acutissimo sono usque ad gravissimum sonum recipiunt et quasi quodam modo conligunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 251:4)
qui autem ita faciet, ut oportet, primum vigilet necesse est in deligendo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 92:1)
quos cum humare vellent sui neque possent obtritos internoscere ullo modo, Simonides dicitur ex eo, quod meminisset quo eorum loco quisque cubuisset, demonstrator unius cuiusque sepeliendi fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 353:6)
quo magis est tibi, Cotta, et tibi, Sulpici, vigilandum ac laborandum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 230:1)
Qui quia vixit ab omni aeternitate versatusque est cum innumerabilibus animis, omnia, quae in natura rerum sunt, videt, si modo temperatis escis modicisque potionibus ita est adfectus, ut sopito corpore ipse vigilet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 166:4)
qui nisi revertisset, in eo conclavi ei cubandum fuisset, quod proxuma nocte corruit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 28:3)
qui quia vixit ab omni aeternitate versatusque est cum innumerabilibus animis, omnia, quae in natura rerum sunt, videt, si modo temperatis escis modicisque potionibus ita est affectus ut sopito corpore ipse vigilet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 166:4)
' qui, nisi revertisset, in eo conclavi ei cubandum fuisset, quod proxima nocte corruit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 28:4)
deinde me obsecras amantissime ne obliviscar vigilare et ut animadvertam quae fiant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 38:3)
sed cum me aegritudo non solum somno privaret verum ne vigilare quidem sine summo dolore pateretur, tecum ut quasi loquerer, in quo uno acquiesco, hoc nescio quid nullo argumento proposito scribere institui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 10 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION