-
sed Pompeium imagine pacis, sed Lepidum specie amicitiae deceptos;
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 10장8)
-
vaecordem Arminium et rerum nescium alienam gloriam in se trahere, quoniam tres vagas legiones et ducem fraudis ignarum perfidia deceperit, magna cum clade Germaniae et ignominia sua, cum coniunx, cum filius eius servitium adhuc tolerent.
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 46장2)
-
secretis eum criminationibus infamaverat Fabius ignarum et, quo incautior deciperetur, palam laudatum.
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 64장15)
-
simul Othonem ac Vitellium celebrantes culpantesve uberioribus inter se probris quam laudibus stimulabantur.
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 21장10)
-
quin potius eo ipso uterentur quod Pannonicae legiones deceptae magis quam victae resurgere in ultionem properent, Moesici exercitus integras viris attulerint.
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장13)
-
errorem imprudentiamque exercituum culpantes, Vespasiani nomen suspensi et vitabundi circumibant, nec defuit qui unum consulatus diem (is enim in locum Cae- cinae supererat) magno cum inrisu tribuentis accipientisque eblandiretur.
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 37장5)
-
simulationem prorsus et imaginem deponendi imperii fuisse ad decipiendos tot inlustris viros.
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 70장2)
-
si conventionis paeniteat, non se, quem perfidia deceperit, ferro peteret, non filium Vespasiani vix puberem - quantum occisis uno sene et uno iuvene profici?
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 70장10)
-
victi, quod tum in morem verterat, non suam ignaviam, sed perfidiam legati culpabant.
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 27장5)
-
plerique culpabant Cerialem passum iungi quos discretos intercipere licuisset.
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 75장8)
-
erat enim ea sagacitate, ut decipi non posset, praesertim cum animum attendisset ad cavendum.
- (코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 2:2)
-
at insidiatores, postquam in eum quem insederant locum agmen pervenit, decepti ordine atque vestitu impetum in eum faciunt, qui suppositus erat.
- (코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 9장 4:1)
-
iam autem rerum potens quosdam etiam infimi generis ad amplissimos honores prouexit, cum ob id culparetur, professus palam, si grassatorum et sicariorum ope in tuenda sua dignitate usus esset, talibus quoque se parem gratiam relaturum.
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 72장 1:2)
-
quin etiam quondam iuxta cubiculum eius lixa quidam ex Illyrico exercitu, ianitoribus deceptis, noctu deprehensus est cultro uenatorio cinctus, imposne mentis an simulata dementia incertum;
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 19장 2:2)
-
compositis seditionibus Clementem quoque fraude deceptum redegit in potestatem.
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 25장 3:2)