라틴어 문장 검색

siquidem, ut cultoris neglegentia sex milia seminum intereant,reliqua tamen decem milia tribus milibus nummorum libenter et cum lucro redemptorum erunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 13:1)
sed et haec adiuvari potest cultoris industria.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 1:2)
Nam quemadmodum Terentius Varro, et ante eum Marcus Cato posset adfirmare, sescenas urnas priscis cultoribus singula vinearum iugera fudisse, si fecunditas Amineis defuisset, quas plerumque solas antiqui noverant?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 3:2)
Hanc sationem cultores Italiae plerique iure improbaverunt, quoniam plurimis dotibus praestat viviradix:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 14장 2:3)
Nos tamen plus quattuor milibus conserimus, quia neglegentia cultorum magna pars deperit, et interitu seminum cetera, quae virent, rarescunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 16장 3:2)
Superest pars antiquissima, ut praecipiamus etiam cultus earum, de quibus sequenti volumine pluribus disseremus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 11:5)
8 Sive enim caput ipsum demortuum est, duo viduantur statumina, et mox viviradices totidem substituendae sunt, quae numero suo rationem cultoris onerant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 2장 1:2)
Quidam, inquit, ab inchoato domos exstruunt, nec peraedificatis cultum adhibent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 3장 1:2)
Experto mihi crede, Silvine, bene positam vineam bonique generis et bono cultore numquam non cum magno faenore gratiam reddidisse.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 3장 5:4)
Sed cultus harundineti primo triennio non alius est quam ceteris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 32장 3:1)
Cultus idem est positionis fossionisque qui vineae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 5:1)
Haec de vineis Italicis vinearumque instrumentis, quantum reor, non inutiliter et abunde disseruit mox agricolarum provincialium vineaticos nec minus nostratis et Gallici arbusti cultus traditurus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 6:1)
neque ego infitior aliqua me praeteriisse, quamvis inquirentem sedulo, quae nostri saeculi cultores quaeque veteres literarum monumentis prodiderunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 1:2)
plerique ima tabulata materiis frequentant, uberiorem fructum et magis facilem cultum sequentes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 24:2)
Omnis tamen arboris cultus simplicior quam vinearum est, longeque ex omnibus stirpibus minorem impensam desiderat olea, quae prima omnium arborum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION