라틴어 문장 검색

Cras autem, quia hoc libet, et habitationem mihi prospiciam et aliquem fratrem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 10:12)
hoc amo, quod possum qua libet ire via.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 18:7)
Nunc coniungere agellis Siciliam volo, ut cum Africam libuerit ire, per meos fines navigem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 48:5)
Ecce autem diductis lacunaribus subito circulus ingens, de cupa videlicet grandi excussus, demittitur, cuius per totum orbem coronae aureae cum alabastris unguenti pendebant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 60:5)
Tu tantum dignare et meum osculum, cum libuerit, agnoscere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:5)
Itaque miranti [et] toto mihi caelo clarius nescio quid relucente libuit deae nomen quaerere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:12)
Nec iam poteram, quod modo conficere libebat;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:11)
Taurorum flamma quiescit virgineis exstincta sacris, Phoebeia Circe carminibus magicis socios mutavit Vlixis, Proteus esse solet quicquid libet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 134:26)
Praeterea sive alitibus contexere fraudem seu magis imbelles libuit circumdare cervos aut tereti lino pavidum subducere piscem, hos tantum novere dolos mea sordida rura.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 8:4)
Ne gloriari libeat alienis bonis Suoque potius habitu vitam degere, Aesopus nobis hoc exemplum prodidit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Graculus superbus et pavo.1)
Sed si libuerit aliquid interponere, Dictorum sensus ut delectet varietas, Bonas in partes, lector, accipias velim, Ita si rependet illi brevitas gratiam.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Auctor.5)
tum demum ac tunc quoque Lente cunctanterque veniunt, nec tamen permanent, sed ante finem recedunt, alii dissimulanter et furtim, alii simpliciter et libere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 13 2:3)
Nunc enim nihil legere, nihil scribere aut assidenti vacat aut anxio libet.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 11:4)
recita saltem quo magis libeat emittere, utque tandem percipias gaudium, quod ego olim pro te non temere praesumo.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 6:2)
Neque enim verebar ne laboriosum esset legenti tibi, quod visenti non fuisset, praesertim cum interquiescere, si liberet, depositaque epistula quasi residere saepius posses.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 41:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION