라틴어 문장 검색

Sed cum ab is coeperim, quae notas quasdam futurae aduersae ualetudinis exhibent, curationum quoque principium ab animaduersione eiusdem temporis faciam.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 5:1)
Sequitur uero CVRATIO FEBRIVM quod et in toto corpore et uulgare maxime morbi genus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 1:2)
facilior enim semper curatio foret, si hoc uerum esset:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 5:5)
curationum uero diuersa genera sunt, prout auctores aliquos habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 1:2)
Qua uero moderatione utendum sit, ut, quantum fieri potest, omnia ista contingant prima semper habita salute, in ipsis partibus curationum considerandum erit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 1:5)
Neque Hercules satis est ipsas tantum febres medicum intueri, sed etiam totius corporis habitum et ad eum derigere curationem, siue supersunt uires seu desunt seu quidam alii affectus interueniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 11:1)
fortasse enim curationi oportunior fiet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 9장 1:3)
Intenditur enim saepe ex eo febris, et maior ortus calor simul et priora mala tollit et spem remissionis inque ea curationis ostendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 9장 2:2)
Neque Hercules ista curatio noua est, qua nunc quidem traditos sibi aegros, qui sub cautioribus medicis trahebantur, interdum contrariis remediis sanant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 9장 2:3)
Sed est circumspecti quoque hominis et nouare interdum et augere morbum et febres accendere, quia curationem ubi id quod est non recipit, potest recipere id quod futurum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 9장 4:4)
ideoque tutissimae sunt maximeque curationes admittunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 1:2)
deinde diuidenda curatio est, et ante horror, tum febris discutienda.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 2:5)
Si uero nihilo minus remanet, aliud ex toto sequendum est curationis genus, idque agendum, ut id, quod diu sustinendum est, corpus facile sustineat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 3:1)
Quo minus etiam probari curatio Heraclidis Tarentini debet, qui primis diebus ducendam aluum, deinde abstinendum in septimum diem dixit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 3:2)
Curatio prima est supra praecordia imponere quae reprimant cataplasmata, secunda sudorem prohibere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION