라틴어 문장 검색

Pulchra et Furnius damnantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 52장9)
Per idem tempus Iulia mortem obiit, quam neptem Augustus convictam adulterii damnaverat proieceratque in insulam Trimerum, haud procul Apulis litoribus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 71장7)
et Abudius Ruso functus aedilitate, dum Lentulo Gaetulico, sub quo legioni praefuerat, periculum facessit quod is Seiani filium generum destinasset, ultro damnatur atque urbe exigitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 30장2)
talia dicente consule designato, consentientibus aliis, parabatur sententia qua lege repetundarum tenerentur, cum Suillius et Cossutianus et ceteri qui non iudicium, quippe in manifestos, sed poenam statui videbant, circumsistunt Caesarem ante acta deprecantes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 6장8)
At Byzantii data dicendi copia, cum magnitudinem onerum apud senatum deprecarentur, cuncta repetivere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 62장1)
Variis deinde casibus iactatus et multorum odia meritus reus haud tamen sine invidia Senecae damnatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 42장1)
fine anni Vibius Secundus eques Romanus accusantibus Mauris repetundarum damnatur atque Italia exigitur, ne graviore poena adficeretur Vibii Crispi fratris opibus enisus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 28장4)
quod apud patres convictum et Fabianus Antoniusque cum Rufino et Terentio lege Cornelia damnantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 40장7)
die quoque quo praetor Antistius ob probra in Neronem composita ad mortem damnabatur, mitiora censuit obtinuitque;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 21장3)
facilius perlaturos singula increpantem quam nunc silentium perferrent omnia damnantis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 28장6)
'Non enim' inquit Aper 'inauditum et indefensum saeculum nostrum patiar hac vestra conspiratione damnari:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 16장 4:1)
officiis et administrationibus potius non peccaturos praeponere, quam damnare cum peccassent.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 19장 3:4)
horror animum subit quotiens recordor feralem introitum et hanc solam Galbae victoriam, cum in oculis urbis decimari deditos iuberet, quos deprecantis in fidem acceperat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 37장6)
alii suppliciter interrogasse quid mali meruisset, paucos dies exolvendo donativo deprecatum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 41장5)
mox dubia voluntate Galbae, multis senatorum deprecantibus, omisit Priscus, variis, ut sunt hominum ingenia, sermonibus moderationem laudantium aut constantiam requirentium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 6장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION