라틴어 문장 검색

Haud proinde id damnum Vitellianos in metum compulit quam ad modestiam composuit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 27장1)
iam pridem attritis Italiae rebus tantum peditum equitumque, vis damnaque et iniuriae aegre tolerabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 56장8)
nocte, qua proficiscebatur legio, relictis passim ignibus pars Taurinae coloniae ambusta, quod damnum, ut pleraque belli mala, maioribus aliarum urbium cladibus oblitteratum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장10)
rapi ignis Antonius inferrique amoenissimis extra urbem aedificiis iubet, si damno rerum suarum Cremonenses ad mutandam fidem traherentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 30장3)
igitur Vitellii nomine adscitis gentibus, quae Pontum accolunt, corrupto in spem rapinarum egentissimo quoque, haud temnendae manus ductor, Trapezuntem vetusta fama civitatem, a Graecis in extremo Ponticae orae conditam, subitus inrupit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 47장4)
maiore damno, plurium urbium excidiis veteres civium discordias rei publicae stetisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 53장8)
Transrhenanos proelium poscentis ad scindendum vallum ire detrusosque redintegrare certamen iubet, superante multitudine et facili damno.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 28장8)
quae modica sed crebra damna famam victoriae nuper partae lacerabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 79장13)
mox cessere hostes et sequentibus diebus crebra pro portis proelia serebant, donec adsiduis damnis intra moenia pellerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 11장4)
postea uero euidentissimis rapinis ac sacrilegis et onera bellorum ciuilium et triumphorum ac munerum sustinuit impendia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 54장 3:3)
nec milites eos pro contione, sed blandiore nomine commilitones appellabat habebatque tam cultos, ut argento et auro politis armis ornaret, simul et ad speciem et quo tenaciores eorum in proelio essent metu damni.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 67장 2:1)
' proelium quidem aut bellum suscipiendum omnino negabat, nisi cum maior emolumenti spes quam damni metus ostenderetur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 25장 4:6)
nam minima commoda non minimo sectantis discrimine similes aiebat esse aureo hamo piscantibus, cuius abrupti damnum nulla captura pensari posset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 25장 4:7)
praefectum alae de ui et rapinis reum causam in senatu dicere coegit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 30장 1:4)
Procedente mox tempore etiam ad rapinas conuertit animum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 49장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION