라틴어 문장 검색

Si valentior, quomodo illi modum ratio poterit imponere, cum parere nisi imbecilliora non soleant ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 48:3)
Si infirmior est, sine hac per se ad rerum effectus sufficit ratio nec desiderat inbecillioris auxi- lium.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 48:4)
Heraclitus quotiens prodierat et tantum circa se male viventium, immo male pereuntium viderat, flebat, miserebatur omnium, qui sibi laeti felicesque occurrebant, miti animo, sed nimis imbecillo, et ipse inter deplorandos erat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 52:1)
Quemadmodum adversus pestilentiam nihil prodest firmitas corporis et diligens valetudinis cura - promiscue enim imbecilla robustaque invadit - , ita ab ira tam inquietis moribus periculum est quam compositis et remissis, quibus eo turpior ac periculosior est, quo plus in illis mutat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 28:3)
Aut potentior te aut imbecillior laesit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 35:5)
si imbecillior, parce illi, si potentior, tibi.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 35:6)
scire itaque oportet, quid in te imbecillum sit, ut id maxime protegas.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 65:10)
imbecillos valentis- simis alias dolor, alias casus exaequat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 171:5)
Tunc potest obtineri quod semel placuit, ubi nemo intervenit, qui iudicium adhuc imbecillum populo adiutore detorqueat;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 3:6)
conversatio enim dissimilium bene composita disturbat et renovat adfectus et quicquid imbecillum in animo nec per- curatum est exulcerat.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 147:2)
Illud tamen scito, nihil horum satis esse validum rem imbecillam servantibus, nisi intenta et adsidua cura circumit animum labentem.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 156:2)
voluptas humile, servile, imbecillum, caducum, cuius statio ac domicilium fornices et popinae sunt.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 34:3)
Tam me hercules quam stultitia et ignoratio condicionis est suae dolere, quod dest aliquid tibi aut incidit durius, aeque mirari aut indigne ferre ea, quae tam bonis accidunt quam malis, - morbos dico, funera, debilitates et cetera ex transverso in vitam humanam incurrentia.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 79:3)
Respublica debilitatem consolatur, non emit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, luxuriosus a sodalibus excaecatus.13)
Alam qui propter debilitatem alitur, non alam qui propter alimenta debilitatur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, luxuriosus a sodalibus excaecatus.17)

SEARCH

MENU NAVIGATION