라틴어 문장 검색

Qui uomere bis in mense uult, melius consulet, si biduo continuarit, quam si post quintum decimum diem uomuerit, nisi haec mora grauitatem pectori faciet.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 24:2)
Ac si circa septimum diem tale esse coepit, in proximum est, ut is circa quartum decimum diem decedat, nisi alia signa mitiora peioraue accesserint;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 9:2)
maximeque id periculum est pueris a septimo anno ad quartum decimum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 21:2)
isque morbus maxime pueros absumit usque ad annum decimum:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 30:2)
atque ipse quartus decimus par est, in quo magnam uim esse antiqui fatebantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 13:2)
Qui cum octauum primi die naturam habere contenderent, ut ab eo secundus septenarius numerus inciperet, ipsi sibi repugnabant non octauum, neque decimum, neque duodecimum diem sumendo quasi potentiorem:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 13:3)
Decimo die rursus balneum experiri;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 2:7)
Igitur, si tertio decimo die morbus manebit, balineum neque ante febrem neque postea temptandum erit, nisi interdum iam horrore discusso.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 4:1)
murtae bacas legere, ex his uinum exprimere, id decoquere, ut decima pars remaneat, eiusque cyathum sorbere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 6:6)
Nam curationi neque infans neque aut robustus annis aut senex aptus est, sed * a septimo fere anno ad quartum decimum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 7:5)
Fere uero inter quartum decimum et unum et uicensimum diem sanescunt maxilla, malae, iugulum, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 5:3)
Qui vomere bis in mense vult, melius consulet, si biduo continuarit, quam si post quintum decimum diem vomuerit;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 24:3)
Ac si circa septimum diem tale esse coepit, proximum est, ut is circa quartum decimum decedat, nisi alia signa meliora pejorave accesserint:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 9:2)
maximeque id periculum est pueris a septimo anno ad quartum decimum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 21:2)
Isque morbus maxime pueros absumit usque ad annum decimum:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 30:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION