라틴어 문장 검색

Itaque numquam de bono oratore aut non bono doctis hominibus cum populo dissensio fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 5:5)
an censes, dum illi viguerunt quos ante dixi, non eosdem gradus oratorum vulgi iudicio et doctorum fuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 50장 1:1)
Nemone Philippum tam suavem oratorem, tam gravem, tam facetum his anteferret, quem nosmet ipsi, qui haec arte aliqua volumus expendere, proximum illis fuisse diximus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 50장 1:5)
id enim ipsum est summi oratoris summum oratorem populo videri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 50장 1:7)
Credit eis quae dicuntur qui audit oratorem, vera putat, adsentitur probat, fidem facit oratio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 50장 2:4)
cum multi essent oratores in vario genere dicendi, quis umquam ex his excellere iudicatus est vulgi iudicio qui non idem a doctis probaretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 50장 4:1)
Vt, si tibiae inflatae non referant sonum, abiciendas eas sibi tibicen putet, sic oratori populi aures tamquam tibiae sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 51장 3:4)
hoc tamen interest, quod vulgus interdum non probandum oratorem probat, sed probat sine comparatione;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 193장1)
Tenet enim auris vel mediocris orator, sit modo aliquid in eo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 193장4)
- hoc erat oratoris officium partitione tertium, genere maximum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장 1:5)
Ab utroque autem causa perorata si quaereretur, uter praestaret orator, numquam profecto sapientis iudicium a iudicio vulgi discreparet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장 1:8)
quod est unum ex tribus quae dixi ab oratore effici debere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장3)
quod est ex tribus oratoris officiis alterum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장7)
Praestat etiam illo doctus auditor indocto, quod saepe, cum oratores duo aut plures populi iudicio probantur, quod dicendi genus optimum sit intellegit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 1:4)
sic ex animorum motu cernitur quid tractandis his perficiat orator.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION