라틴어 문장 검색

Locus autem et regio quasi ridiculi - nam id proxime quaeritur - turpitudine et deformitate quadam continetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 236:1)
haec enim ridentur vel sola vel maxime, quae notant et designant turpitudinem aliquam non turpiter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 236:2)
praestet idem ingenuitatem et ruborem suum verborum turpitudine et rerum obscenitate vitanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 242:12)
et quoniam haec vel summa laus est in verbis transferendis, ut sensum feriat id, quod translatum sit, fugienda est omnis turpitudo earum rerum, ad quas eorum animos, qui audient, trahet similitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 163:5)
Custos vero virtutum omnium dedecus fugiens laudemque maxime consequens verecundia est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 23장 1:3)
Quis enim honorem, quis gloriam, quis laudem, quis ullum decus tam umquam expetivit, quam ignominiam infamiam contumeliam dedecus fugit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 26장 1:3)
Nemo est enim tam agrestis quem non si ipsa honestas minus, contumelia tamen et dedecus magnopere moveat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 26장 2:4)
unde pudor, continentia, fuga turpitudinis, adpetentia laudis et honestatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 4:8)
Hoc errore vulgi cum rem publicam opes paucorum, non virtutes tenere coeperunt, nomen illi principes optimatium mordicus tenent, re autem carent [eo nomine]. Nam divitiae, nomen, opes vacuae consilio et vivendi atque aliis imperandi modo dedecoris plenae sunt et insolentis superbiae, nec ulla deformior species est civitatis quam illa, in qua opulentissimi optimi putantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 86:3)
Illud autem videbit hic vir civitatibus, in quibus expetunt laudem optumi et decus, ignominiam fugiunt ac dedecus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 8:8)
hic Tito fratre suo censore, qui proximus ante me fuerat, elapsus est, mihi vero et Flacco neutiquam probari potuit tam flagitiosa et tam perdita libido, quae cum probro privato coniungeret imperi dedecus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 54:6)
ut omittamus superiores, Marcone Crasso putas utile fuisse tum, cum maxumis opibus fortunisque florebat, scire sibi interfecto Publio filio exercituque deleto trans Euphratem cum ignominia et dedecore esse pereundum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 31:6)
ut omittamus superiores, Marcone Crasso putas utile fuisse tum, cum maximis opibus fortunisque florebat, scire sibi interfecto Publio filio exercituque deleto trans Euphratem cum ignominia et dedecore esse pereundum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 31:6)
itaque si causam quaeris absolutionis, ut iam προ`σ το` πρότερον revertar, egestas iudicum fuit et turpitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 4:3)
pauci tamen boni inerant quos reiectione fugare ille non potuerat, qui maesti inter sui dissimilis et maerentes sedebant et contagione turpitudinis vehementer permovebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION