라틴어 문장 검색

Anno ab incarnatione Domini XLVI, Claudius secundus Romanorum Brittanias adiens, plurimam insulae partem in deditionem recepit, et Orcadas quoque insulas Romano adiecit imperio.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV.5)
agri parte multatis in centum annos indutiae datae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 165:2)
publico auxilio nullo adiuti sunt, valuitque apud Veientes - nam de ceteris minus mirum est - pacta cum Romulo indutiarum fides.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 320:3)
deditosque Collatinos ita accipio eamque deditionis formulam esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 399:3)
peropportune ad praesentis quietem status bellum cum Veientibus - iam enim indutiae exierant - aliisque Etruscis sumptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 431:2)
et cum vineis refectis aliaque mole belli iam in eo esset ut in muros evaderet miles, deditio est facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 183:1)
tacitae indutiae quietum annum tenuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 197:3)
paucis data venia, qui inermes in deditionem venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 330:2)
indutiae in annos quadraginta petentibus datae frumento stipendioque imperato.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 593:4)
Intercessere pauci dies, velut tacitis indutiis utrimque quiete sumpta, per quos ingens vis hominum ex omnibus Volscis Aequisque populis in castra venit, haud dubitans si senserint Romanos nocte abituros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 697:1)
ita expugnandi pariter cogendique ad deditionem spe amissa, dictator in locis propter propinquitatem notis ab aversa parte urbis, maxime neglecta quia suapte natura tutissima erat, agere in arcem cuniculum instituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 238:1)
cum Veientibus nuper acie dimicatum ad Nomentum et Fidenas fuerat, indutiaeque inde, non pax facta, quarum et dies exierat et ante diem rebellaverant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 331:1)
proinde memores secum triumphos, secum spolia, secum victoriam esse, cum hostibus scelus legatorum contra ius gentium interfectorum, caedem in pace Fidenatium colonorum, indutias ruptas, septimam infelicem defectionem, arma caperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 349:1)
Romanus odio accensus impium Fidenatem, praedonem Veientem, ruptores indutiarum, cruentos legatorum infanda caede, respersos sanguine colonorum suorum, perfidos socios, imbelles hostes compellans, factis simul dictisque odium explet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 356:2)
Veientibus annorum viginti indutiae datae et Aequis triennii, cum plurium annorum petissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 380:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION