라틴어 문장 검색

ipsique milites regionum gnari refertos agros, ditis dominos in praedam aut, si repugnatum foret, ad exitium destinabant, obnoxiis ducibus et prohibere non ausis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 56장5)
sed creditum fama obiectumque mox in senatu Caecilio Simplici, quod eum honorem pecunia mercari, nec sine exitio Celsi, voluisset:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 60장8)
aegre tamen cohibiti qui exitium consularis et quondam ducis sui flagitabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장16)
reddita civitatibus Gallorum auxilia, ingens numerus et prima statim defectione inter inania belli adsumptus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 69장3)
Prima Vitellio tertiae legionis defectio nuntiatur, missis ab Aponio Saturnino epistulis, antequam is quoque Vespasiani partibus adgregaretur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 96장1)
relictum Altini praesidium adversus classis Ravennatis , nondum defectione eius audita.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 6장5)
ira militum in Tampium Flavianum incubuit, nullo criminis argumento, sed iam pridem invisus turbine quodam ad exitium poscebatur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장4)
At Caecina, defectione classis vulgata, primores centurionum et paucos militum, ceteris per militiae munera dispersis, secretum castrorum adfectans in principia vocat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 13장1)
atque illum in nemore Aricino desidem et marcentem proditio Lucilii Bassi ac defectio classis Ravennatis perculit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 36장3)
igitur Venutius accitis auxiliis, simul ipsorum Brigantum defectione in extremum discrimen Cartimanduam adduxit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 45장8)
postquam merces proditionis aut bellum ostendebatur, fluxa, ut est barbaris, fide pactus Aniceti exitium perfugas tradidit, belloque servili finis impositus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 48장5)
postremo taedio castrorum et audita defectione Misenensis classis Romam revertit, recentissimum quodque vulnus pavens, summi discriminis incuriosus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 56장4)
Sed classem Misenensem (tantum civilibus discordiis etiam singulorum audacia valet) Claudius Faventinus centurio per ignominiam a Galba dimissus ad defectionem traxit, fictis Vespasiani epistulis pretium proditionis ostentans.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 57장1)
satis gloriae proelio Cremonensi partum et exitio Cremonae nimium invidiae:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 60장10)
et Flavianus exercitus immane quantum animo exitium Valentis ut finem belli accepit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 62장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION