라틴어 문장 검색

"Non habent principem et adiuvantem; nunc ergo expugnemus illos et tollamus de hominibus memoriam eorum ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장54)
Anno centesimo septuagesi mo secundo congregavit rex Demetrius exercitum suum et abiit in Mediam ad contrahenda sibi auxilia, ut expugnaret Tryphonem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장1)
Invaluit enim ipse et fratres eius et domus patris eius et expugnavit inimicos Israel ab eis; et statuerunt ei libertatem ". Et descripserunt in tabulis aereis et posuerunt in titulis in monte Sion.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장26)
sin autem, date pro illis quingenta talenta argenti, et exterminii, quod exterminastis, et tributorum civitatum alia talenta quingenta; sin autem, veniemus et expugnabimus vos".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장31)
Et vocavit Simon duos filios seniores, Iudam et Ioannem, et ait illis: " Ego et fratres mei et domus patris mei expugnavimus hostes Israel ab adulescentia usque in hunc diem, et prosperatum est in manibus nostris liberare Israel saepius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장2)
Ut autem, qui cum Maccabaeo erant, cognoverunt eum expugnare praesidia, cum fletibus et lacrimis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Israel.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장6)
Quid quod mollissimum quidque, sicuti medulla est, interiore semper sede reconditur, extra uero quadam ligni firmitate, ultimus autem cortex aduersum caeli intemperiem quasi mali patiens defensor opponitur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:9)
Quo pacto defensorum opera uel tota frigeret uel si prodesse hominibus mallet in accusationis habitum uerteretur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 7:4)
Ipsi quoque improbi, si eis aliqua rimula uirtutem relictam fas esset aspicere uitiorumque sordes poenarum cruciatibus se deposituros uiderent, compensatione adipiscendae probitatis nec hos cruciatus esse ducerent defensorumque operam repudiarent ac se totos accusatoribus iudicibusque permitterent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 7:5)
Quas singulas scaphae adversariorum complures adortae incendebant atque expugnabant.
(카이사르, 아프리카 전기 21:6)
Quod ab defensoribus propter egregiam munitionem oppidi et multitudinem tormentorum facile et sine periculo defendebatur.
(카이사르, 아프리카 전기 29:4)
Tum egregiae munitiones castrorum atque valli fossarumque altitudo et extra vallum stili caeci mirabilem in modum consiti vel sine defensoribus aditum adversariis prohibebant:
(카이사르, 아프리카 전기 31:9)
Sittius interim cum copiis Numidiae fines ingressus castellum in montis loco munito locatum, in quod Iuba belli gerendi gratia et frumentum et res ceteras quae ad bellum usui solent esse comportaverat, vi expugnando est potitus.
(카이사르, 아프리카 전기 36:5)
Caesar brachiis perfectis promotisque usque eo ut telum ex oppido adigi non posset, castra munit, ballistis scorpionibusque crebris ante frontem castrorum contra oppidum collocatis defensores muri deterrere non intermittit eoque quinque legiones ex superioribus castris deducit.
(카이사르, 아프리카 전기 56:1)
Reliqua classis in salo ad Leptim egressis remigibus passimque in litore vagantibus, partim in oppidum victus sui mercandi gratia progressis vacua a defensoribus stabat.
(카이사르, 아프리카 전기 62:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION