라틴어 문장 검색

Washingtonio, igitur, quem antehac tutorem defensoremque populares duxerunt, aut exercitum dimittendi, aut vi et armis cibaria parandi, necessitas dira imponebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.38)
Roboris cum decore conjuncti speciem frons ejus ostentabat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.52)
Americani omnes hunc tam clarum propugnatorem et defensorem libertatis videre vehementissime cupiunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.138)
[Lucili, quam sis mendosus, teste Catone,defensore tuo, pervincam, qui male factosemendare parat versus, hoc lenius ille,quo melior vir et est longe subtilior illo,qui multum puer et loris et funibus udis exoratus, ut esset, opem qui ferre poetisantiquis posset contra fastidia nostra,grammaticorum equitum doctissimus.
(호라티우스의 풍자, 1권, 10장1)
Cum enim ad imaginem et similitudinem Dei conditi sumus, ex vitio nostro et personas nobis plurimas superinducimus, et quomodo in theatralibus scaenis unus atque idem histrio nunc Herculem robustus ostentat, nunc mollis in Venerem frangitur, nunc tremulus in Cybelen, ita et nos, qui, si mundi non essemus, odiremur a mundo, tot habemus personarum similitudines, quot peccata.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:17)
Nitens cutis sordidum ostentat animum.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 6:17)
Defensor culpae dicet mihi
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII62)
nec enim fas erat ut liber esset receptator hostium atque defensor.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 9:2)
Primum apud Capuam sub amne Vulturno signa concurrunt, et statim omnis Norbani fusus exercitus, statim Scipionis copiae ostentata spe pacis oppressae.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 19:2)
Caesar pro natura ferox et conficiendae rei cupidus ostentare aciem, provocare, lacessere;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 38:4)
quos ferunt seorsum quemque ostentandi gratia per celeberrima urbis loca magno conventu hominum dissertavisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 15:2)
Sed abest defensor ubique Caesar, et hos aditu gladiis, hos ignibus arcet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:28)
sed qui legunt 'pectore' de Accio translatum adfirmant, qui ait in Clytemestra de Aiace in pectore fulmen inchoatum flammam ostentabat Iovis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 447)
Sidonii enim locupletes habiti sunt, ut Sidonias ostentat opes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4468)
culpam hanc vel quod fugi, vel quod me defensorem Palamedis dixeram.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1409)

SEARCH

MENU NAVIGATION