라틴어 문장 검색

Alia sunt quae sapientem feriunt, etiam si non pervertunt, ut dolor corporis et debilitas aut amicorum liberorumque amissio et patriae bello flagrantis calamitas.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 56:1)
flagrant ac micant oculi, multus ore toto rubor exaestuante ab imis praecordiis sanguine, labra quatiuntur, dentes comprimuntur, horrent ac surriguntur capilli, spiritus coactus ac stridens, articulorum se ipsos torquentium sonus, gemitus mugitusque et parum explanatis vocibus sermo praeruptus et conplosae saepius manus et pulsata humus pedibus et totum concitum corpus" magnasque irae minas agens," foeda visu et horrenda facies depravantium se atque intumescentium - nescias utrum magis detestabile vitium sit an deforme.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 5:1)
Velut stupens gestum illum saevituri deformem sapienti viro servabat, oblitus iam servi, quia alium quem potius castigaret invenerat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 77:1)
Tam me hercules quam stultitia et ignoratio condicionis est suae dolere, quod dest aliquid tibi aut incidit durius, aeque mirari aut indigne ferre ea, quae tam bonis accidunt quam malis, - morbos dico, funera, debilitates et cetera ex transverso in vitam humanam incurrentia.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 79:3)
Respublica debilitatem consolatur, non emit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, luxuriosus a sodalibus excaecatus.13)
Alam qui propter debilitatem alitur, non alam qui propter alimenta debilitatur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, luxuriosus a sodalibus excaecatus.17)
post sacerdotium magis est obseruanda debilitas;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Metellus Caecatus.23)
Alterius comminutas scapulas in deforme tuber extundit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.7)
impexa pendet barba, deformem sinum nodus coercet, concavae lucent genae;
(세네카, Hercules Furens 12:4)
Vt alta silvas forma vernantes habet, quas nemore nudo primus investit tepor, at cum solutos expulit Boreas Notos et saeva totas bruma discussit comas, deforme solis aspicis truncis nemus:
(세네카, Hercules Oetaeus 6:29)
'deforme letum, mater, Herculeum facis, compesce lacrimas' inquit, 'introrsus dolor femineus abeat;
(세네카, Hercules Oetaeus 24:37)
te melior deus tutum praetereat formaque nobilis deformis senii monstret imaginem.
(세네카, 파이드라 11:38)
deformis unda quae facit caelo fidem.
(세네카, Thyestes 681:1)
ipsos penates nube deformi obsidet.
(세네카, Thyestes 791:1)
hominesque premat deforme chaos,
(세네카, Thyestes 850:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION