라틴어 문장 검색

Interdum ex re pulcherrima magnum gaudium etiam exiguo tempore ac brevi capitur, et quamvis fructus operis peracti nullus ad defunctum exemptumque rebus humanis pertineat, ipsa tamen contemplatio futuri operis iuvat, et vir fortis ac iustus, cum mortis suae pretia ante se posuit, libertatem patriae, salutem omnium, pro quibus dependit animam, in summa voluptate est et periculo suo fruitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 28:1)
Etiam cum persuaseris istas fabulas esse nec quicquam defunctis superesse, quod timeant, subit alius metus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 16:7)
' Nondum dico melius agi cum eo, qui cito vita defungitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 9:8)
Quod numquam magis divinum est, quam ubi mortalitatem suam cogitat et scit in hoc natum hominem, ut vita defungeretur, nec domum esse hoc corpus, sed hospitium, et quidem breve hospitium, quod relinquendum est, ubi" te gravem esse hospiti videas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 14:2)
Isti vero mihi defunctorum loco sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 10:1)
ita putaueras una te poena posse defungi, cum in saxo deos nominasses?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 12:5)
concessis aetati uoluptatibus utor et iuuenali lege defungor;
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 11:7)
Reuertar ad uenenum, quoniam iniqua fortuna nullo me periculo defungi semel passa est.
(세네카, Controversiae, book 7, Ter abdicatus conprensus est a patre in secreta parte domus medicamentum tenens; interrogatus quid esset, dixit uenenum et uelle se mori, et effudit. accusatur parricidi.14)
itaque nec taxatione defungi damnatum aut iniuriarum poena, sed manus perdere;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 12:9)
Quare et medico et praeceptori plus quiddam debeo nec adversus illos mercede defungor ?
(세네카, 행복론, Liber VI 75:3)
Ne feminae quidem te sinent intabescere volneri tuo, sed leviorem necessario maerore cito defunctam iubebunt exsurgere, si modo illas intueri voles feminas, quas conspecta virtus inter magnos viros posuit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 113:3)
Quid itaque iuvat dolori intabescere, quem, si quis defunctis sensus est, finiri frater tuus cupit ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 26:7)
Nam si nullus defunctis sensus superest, evasit omnia frater meus vitae incommoda et in eum restitutus est locum, in quo fuerat antequam nasceretur, et expers omnis mali nihil timet, nihil cupit, nihil patitur.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 48:2)
Si est aliquis defunctis sensus, nunc animus fratris mei velut ex diutino carcere emissus, tandem sui iuris et arbitrii, gestit et rerum naturae spectaculo fruitur et humana omnia ex loco superiore despicit, divina vero, quorum rationem tam diu frustra quaesierat, propius intuetur.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 49:1)
Quid dicam duces ducumque progeniem et multis aut consulatibus conspicuos aut triumphis sorte defunctos inexorabili ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 67:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION