라틴어 문장 검색

Ita enim fit ut, etiamsi sanitatem sumentium mediocritas observata non sauciet, ipse tamen luxus morum sit aegritudo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 32:3)
Namque ut opes mundo nimias fortuna subacto Intulit, et rebus mores cessere secundis, Praedaque et hostiles luxum suasere rapinae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:3)
Perdita tunc urbi nocuerunt saecula, postquam Ambitus, et luxus, et opum metuenda facultas Transverso mentem dubiam torrente tulerunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:61)
Casta domus, luxuque carens, corruptaque numquam Fortuna domini.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:53)
Explicuitque suos magno Cleopatra tumultu Nondum translatos Romana in saecula luxus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:2)
Infudere epulas auro, quod terra, quod aer, Quod pelagus Nilusque dedit, quod luxus inani Ambitione furens toto quaesivit in orbe, Non mandante fame.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:31)
Non Thessala tellus, Vastaque regna Iubae, non Pontus et impia signa Pharnacis, et gelido circumfluus orbis Ibero Tantum ausus scelerum, non Syrtis barbara, quantum Deliciae fecere tuae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:20)
Depingitur ornatus et forma Cleopatrae, luxusque in convivio.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권10)
Delicias, Caesar, lususque iocosque leonum Vidimus - hoc etiam praestat harena tibi - Cum prensus blando totiens a dente rediret Et per aperta vagus curreret ora lepus.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XIV1)
Inter delicias quid facit ista fames?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LIX2)
Issa est passere nequior Catulli, Issa est purior osculo columbae, Issa est blandior omnibus puellis, Issa est carior Indicis lapillis, Issa est deliciae catella Publi.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CIX1)
Numquam deliciae supiniores.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, VI5)
Infantem secum semper tua Bassa, Fabulle, Conlocat et lusus deliciasque vocat, Et, quo mireris magis, infantaria non est.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXXVII1)
Hanc tibi, Fronto pater, genetrix Flaccilla, puellam Oscula commendo deliciasque meas, Parvola ne nigras horrescat Erotion umbras Oraque Tartarei prodigiosa canis.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXIV1)
Libertus Melioris ille notus, Tota qui cecidit dolente Roma, Cari deliciae breves patroni, Hoc sub marmore Glaucias humatus Iuncto Flaminiae iacet sepulchro:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXVIII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION