라틴어 문장 검색

multoque magis, si spina aliqua vesicae inhaeret eamque, cum duceretur, duplicavit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장75)
A mediisque naribus aut superiorum dentium gingivis per medium palatum una procedit, aliaque transversa idem palatum secat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장22)
nam malae cum toto osse, quod superiores dentes exigit, immobiles sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장40)
Duriores osse dentes sunt, quorum pars maxillae, pars superiori ossi malarum haeret.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장45)
hi deinde quattuor caninis dentibus ex omni parte cinguntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장47)
fereque longior radix breviorem dentem edit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장50)
rectique dentis recta etiam radix, curvi flexa est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장51)
Exque eadem radice in pueris novus dens subit, qui multo saepius priorem expellit, inter tamen supra infrave eum se ostendit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장52)
Caput autem spina excipit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장53)
mediae perforatae, qua spinae medulla cerebro commissa descendit, circa quoque per duos processus tenuibus cavis perviae, per quae membrana cerebri similes membranulae deducuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장58)
Ea summis verticibus sinuata, ab his triangula, paulatimque latescentia ad spinam tendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장82)
Ima vero spina in coxarum osse desidit, quod transversum longeque valentissimum volvam, vesicam, rectum intestinum tuetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장113)
idque ab exteriore parte gibbum, ad spinam resupinatum, a lateribus id est ipsis coxis sinus rotundos habet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장114)
Fere vero inter quartum decimum et unum et vicensimum diem sanescunt maxilla, malae, iugulum, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장20)
Sunt vero plura ossa fere inmobilia vel dura vel cartilaginosa, quae vel franguntur vel forantur vel conliduntur vel finduntur, ut malae, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION