라틴어 문장 검색

adde voltum habitumque hominis, quem tu vidisse beatus non magni pendis, quia contigit;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret. 1:23)
prandeo pendeo spondeo, prandere pendere spondere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 228:2)
has Hermagoras et Apollodorus et alii plurimi scriptores proprie quaestiones vocant, Theodorus, ut dixi, capita generalia, sicut illas minores aut ex illis pendentes specialia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 307:1)
abdicationum formae sunt duae, altera criminis perfecti, ut si abdicetur raptor, adulter, altera velut pendentis et adhuc in condicione positi, quales sunt, in quibus abdicatur filius, quia non pareat patri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 191:1)
quaedam etiam clausulae sunt claudae atque pendentes, si relinquantur, sed sequentibus suscipi ac sustineri solent, eoque facto vitium, quod erat fine, continuatione emendatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 327:1)
rapere, consumere, sua parvi pendere, aliena cupere, pudorem, pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi neque moderati habere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 12장3)
Nam postquam res publica in paucorum potentium ius atque dicionem concessit, semper illis reges, tetrarchae vectigales esse, populi, nationes stipendia pendere;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장8)
Sed ea tametsi vos parvi pendebatis, tamen res publica firma erat:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장15)
utrumque pendentis animi est, utrumque futuri exspectatione solliciti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 7:9)
Invideas licet, etiam nunc libenter pro me dependet Epicurus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 9:1)
Nemo tam timidus est, ut malit semper pendere quam semel cadere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 3:6)
num quis huic illam praeferret vitem, cui aureae uvae, aurea folia dependent ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 7:3)
fecerat retractantem, calamitosissimum omnium Regulum fidei poenas etiam hostibus servatae pendentem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 17:3)
haec ex illis dependent, illa et horum causae sunt et omnium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 12:6)
Has usuras voluptatium pendimus ultra modum fasque concupitarum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 23:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION