라틴어 문장 검색

rei publicae quod spoponderis, quem ad modum solvas, nisi is dependi facile patitur pro quo spoponderis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 18 3:4)
Nam cum concisus ei Thrasymachus minutis numeris videretur et Gorgias, qui tamen primi traduntur arte quadam verba iunxisse, Theodorus autem praefractior nec satis, ut ita dicam, rotundus, primus instituit dilatare verbis et mollioribus numeris explere sententias;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 13장 1:3)
Democritum enim, magnum illum quidem virum, sed levibus et rotundis corpusculis efficientem animum concursu quodam fortuito, omittamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 22:5)
deinde ex his contiguis factis conflari annulum fluidum, rotundum ac corpori S concentricum;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 70:3)
Optarim itaque (cum demonstratio vacui ex his dependeat) ut experimenta cum Globis & pluribus & majoribus & magis accuratis tentarentur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 90:3)
Filo pedum undecim longitudinis, ab unco chalybeo satis firmo, mediante annulo chalybeo, suspendebam pyxidem abiegnam rotundam, ad constituendum pendulum longitudinis praedictae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 105:4)
à causis ejusdem generis dependent:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 16:3)
praesertim cùm demonstratum sit quod vires, à quibus revolutiones illae dependent, respiciant centra Jovis ac Solis, & recedendo à Jove & Sole decrescant eadem ratione ac lege, qua vis gravitatis decrescit in recessu à Terra.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 16:4)
Comparabam pixides duas ligneas rotundas & aequales.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 21:4)
Est igitur distantia Lunae à Terra in Syzygiis ad ipsius distantiam in Quadraturis (seposita scilicet excentricitatis consideratione) ut 68-11/12 ad 69-11/12, vel numeris rotundis ut 69 ad 70.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 42:13)
Rotundum enim repositorium duodecim habebat signa in orbe disposita, super quae proprium convenientemque materiae structor imposuerat cibum:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 35:3)
At nunc levior aere vel rotundo horti tubere, quod creavit unda, ridentes fugis et times puellas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:19)
cui coma dependet caerula, Tigris erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:147)
ut pateant aures, ora rotunda volunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 29:1)
huius et augurium dependet origine verbi, et quodcumque sua Iuppiter auget ope.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권342)

SEARCH

MENU NAVIGATION