라틴어 문장 검색

At illa praeter genuinam nequitiam contumelia etiam, quamvis iusta, tamen altius commota atque exasperata ad armillum revertitur et ad familiares feminarum artes accenditur, magnaque cura requisitam veteratricem quandam feminam, quae devotionibus ac maleficiis quidvis efficere posse credebatur, multis exorat precibus multisque suffarcinat muneribus, alterum de duobus postulans, vel rursum mitigato conciliari marito, vel si id nequiverit, certe larva vel aliquo diro numine immisso violenter eius expugnari spiritum.
(아풀레이우스, 변신, 9권 26:1)
Sed hortulanus prioris plagae vulnere prolapsum capite sanguinem detergens rursus deprecatur civibus atque mansuetius versari commilitonem, idque per spes prosperas eius orabat adiurans.
(아풀레이우스, 변신, 9권 36:18)
Sed ubi nullis precibus mitigari militem magisque in suam perniciem advertit efferari, iamque inversa vite de vastiore nodulo cerebrum suum diffindere, currit ad extrema subsidia, simulansque e re ad commovendam miserationem genua eius velle contingere, summissus atque incurvatus, arreptis eius utrisque pedibus sublimem elatum terrae graviter applodit, et statim qua pugnis, qua cubitis, qua morsibus, etiam de via lapide correpto totam faciem manusque eius et latera converberat Nec ille ut primum humi supinatus est, vel repugnare vel omnino munire se potuit sed plane identidem comminabatur, si surrexisset, sese concisurum eum machaera sua frustatim.
(아풀레이우스, 변신, 9권 37:1)
Tunc spatham illam secum asportans hortulanus inscenso me concito gradu recta festinat ad civitatem, nec hortulum suum saltem curans invisere, ad quempiam sibi devertit familiarem, cunctisque narratis deprecatur periclitanti sibi ferret auxilium seque cum suo sibi asino tantisper occultaret, quoad celatus spatio bidui triduive capitalem causam evaderet.
(아풀레이우스, 변신, 9권 37:4)
Vixdum pompae funebres et sepultura filii fuerat explicata, et statim ab ipso eius rogo senex infelix, ora sua recentibus adhuc rigans lacrimis trahensque cinere sordentem canitiem, foro se festinus immittit atque ibi, tum fletu, tum precibus, genua etiam decurionum contingens, nescius fraudium pessimae, mulieris, in exitium reliqui filii plenis operabatur affectibus:
(아풀레이우스, 변신, 10권 6:1)
Magistratus interim metu periculi proprii, ne de parvis indignationis elementis ad exitium disciplinae civitatisque seditio procederet, partim decuriones deprecari, partim populares compescere, ut rite et more maiorum iudicio reddito et utrimquesecus allegationibus examinatis, civiliter sententia promeretur, nec ad instar barbaricae feritatis vel tyrannicae impotentiae damnaretur aliquis inauditus, et in pace placida tam dirum saeculo proderetur exemplum.
(아풀레이우스, 변신, 10권 6:4)
sed aegre precibus et obtestationibus eius multum ac diu fatigata tandem abire concessit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 26:13)
Circa primam ferme noctis vigiliam, experrectus pavore subito, video praemicantis lunae candore nimio completum orbem commodum marinis emergentem fluctibus, nanctusque opacae noctis silentiosa secreta, certus etiam summatem deam praecipua maiestate pollere resque prorsus humanas ipsius regi providentia, nec tantum pecuina et ferina, verum inanima etiam divino eius luminis numinisque nutu vegetari, ipsa etiam corpora terra caelo marique nunc incrementis consequenter augeri, nunc detrimentis obsequenter imminui, fato scilicet iam meis tot tantisque cladibus satiato et spem salutis, licet tardam, subministrante, augustum specimen deae praesentis statui deprecari, confestimque discussa pigra quiete alacer exsurgo meque protinus purificandi studio marino lavacro trado, septiesque submerso fluctibus capite, quod eum numerum praecipue religionibus aptissimum divinus ille Pythagoras prodidit, laetus et alacer deam praepotentem lacrimoso vultu sic apprecabar:
(아풀레이우스, 변신, 11권 1:1)
Ad istum modum fusis precibus et adstructis miseris lamentationibus, rursus mihi marcentem animum in eodem illo cubili sopor circumfusus oppressit.
(아풀레이우스, 변신, 11권 3:1)
"En adsum tuis commota, Luci, precibus, rerum naturae parens, elementorum omnium domina, saeculorum progenies initialis, summa numinum, regina manium, prima caelitum, deorum dearumque facies uniformis, quae caeli luminosa culmina, maris salubria flamina, inferum deplorata silentia nutibus meis dispenso:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:1)
Ibidem simulacris rite dispositis navem faberrime factam, picturis miris Aegyptiorum circumsecus variegatam, summus sacerdos taeda lucida et ovo et sulphure sollemnissimas preces de casto praefatus ore, quam purissime purificatam deae nuncupavit dedicavitque.
(아풀레이우스, 변신, 11권 16:7)
nec minus in dies mihi magis magisque accipiendorum sacrorum cupido gliscebat, summisque precibus primarium sacerdotem saepissime conveneram, petens ut me noctis sacratae tandem arcanis initiaret.
(아풀레이우스, 변신, 11권 21:2)
Ad istum modum deprecato summo numine, complexus Mithram sacerdotem et meum iam parentem, colloque eius multis osculis inhaerens veniam postulabam, quod eum condigne tantis beneficiis munerari nequirent.
(아풀레이우스, 변신, 11권 25:11)
prece vestra complector genua:
(ARCHIPOETA, I166)
vir pie, vir iuste, precor, ut moneam precibus te,
(ARCHIPOETA, III9)

SEARCH

MENU NAVIGATION