라틴어 문장 검색

sed ita peragrat per animos, ita sensus hominum mentisque pertractat, ut non desideret philosophorum descriptiones neque exquirat oratione, summum illud bonum in animone sit an in corpore, virtute an voluptate definiatur, an haec inter se iungi copularique possint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 222:1)
'Ergo item' inquit 'illa, quae saepe diserte agenda sunt et quae ego paulo ante, cum eloquentiam laudarem, dixi oratoris esse, neque habent suum locum ullum in divisione partium neque certum praeceptorum genus et agenda sunt non minus diserte, quam quae in lite dicuntur, obiurgatio, cohortatio, consolatio, quorum nihil est, quod non summa dicendi ornamenta desideret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 50:1)
rerum ratio ordinem temporum desiderat, regionum descriptionem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 63:2)
Atque [hactenus loquantur] etiam hac instituendo divisione utuntur, sed ita, non ut iure aut iudicio, vi denique recuperare amissam possessionem, sed ut [iure civili] surculo defringendo usurpare videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 110:1)
Explicatis igitur his generibus ac modis disceptationum omnium nihil sane ad rem pertinet, si qua in re discrepavit ab Antoni divisione nostra partitio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 119:1)
descriptio, erroris inductio, ad hilaritatem impulsio, anteoccupatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 205:2)
Quam ob rem descriptiones quoque sunt in hoc genere saepe aptae et enumeratio consequentium, in primisque commovet explicatio vocabuli ac nominis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 12장 1:4)
quorum disputatio ex locorum descriptione sumenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 12장 3:3)
in altero autem descriptio generis alicuius et quasi imago est exprimenda, ut qualis sit avarus aut qui sit superbus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 19장 1:3)
cuius omnem ornatum et descriptionem sumptam ab Eudoxo multis annis post non astrologiae scientia, sed poetica quadam facultate versibus Aratum extulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 36:3)
Etenim (ex divisione hoc secundum est) quae est continuatio coniunctioque naturae, quam, ut dixi, vocant συμπάθειαν, eius modi, ut thensaurus ex ovo intellegi debeat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 211:1)
etenim - ex divisione hoc secundum est - quae est continuatio coniunctioque naturae quam, ut dixi, vocant συμπάθειαν, eius modi, ut thesaurus ex ovo intellegi debeat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 211:1)
non honestum verbum est 'divisio'?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 22 4:3)
in uno hanc divisionem, alia visa esse quae percipi possint in altero autem, alia visa esse probabilia alia non probabilia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 133:2)
itaque quae contra sensus contraque perspicuitatem dicantur ea pertinere ad superiorem divisionem, contra posteriorem nihil dici oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 133:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION