라틴어 문장 검색

cupio non obtundere te, si non delectare nostro studio, cupio deterrere ne permaneas in incepto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 14 3:2)
non ea res me deterruit quo minus, postea quam in Italiam venisti, litteras ad te mitterem, quod tu ad me nullas miseras, sed quia nec quid tibi pollicerer ipse egens rebus omnibus nec quid suaderem, cum mihimet ipsi consilium desset, nec quid consolationis adferrem in tantis malis reperiebam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 22 1:1)
nemo enim necessitudine et amicitia te deterritum ab officio dicet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 6 1:10)
neque ille tacere eam rem poterit, quae suae spei tam opportuna acciderit quaeque in negotio conficiendo tanto inlustrior erit, cum praesertim is sit qui, si perniciosum sciret esse loqui de hac re, vix tamen se contineret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 6 2:6)
nam quis in ea fortuna quae mea est, et ab ea vita quam in me cognitam hominibus arbitror et cum ea spe quam in manibus habeo, aut sordidum quicquam pati aut perniciosum concupiscere potest ?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 8 3:4)
si non potueris, hoc consolabere, quod me de statu meo nullis contumeliis deterrere possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 11 2:3)
quod ego negotium non stultitia occaecatus sed verecundia deterritus non recusavi ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 1 6:3)
monui, suasi, deterrui'!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 1장 3:3)
non est deterritus ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 3 3:7)
Crassum Iunianum, hominem mihi deditum, per me deterruit velit nolit scire difficile est ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 8 5:7)
exitum iudici foedum et perniciosum levissime tuli;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 9 1:4)
Tum mihi Catulus 'Si te' inquit 'Luculli oratio flexit, quae est habita memoriter accurate copiose, taceo neque te quo minus si tibi ita videatur sententiam mutes deterrendum puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 85:5)
cur deus, omnia nostra causa cum faceret (sic enim vultis), tantam vim natricum viperarumque fecerit, cur mortifera tam multa perniciosa terra marique disperserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 161:2)
ego crimen oportet diluam, vos et audaciae resistere et hominum eius modi perniciosam atque intolerandam potentiam primo quoque tempore exstinguere atque opprimere debetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 13장 2:2)
quod vero apud vos ipsos in honore tanto sunt, profecto necesse est sciant aliquid, quod si dixerint perniciosum vobis futurum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 41장 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION