라틴어 문장 검색

Itaque illo tempore annona pro luto erat, Asse panem quem emisses, non potuisses cum altera devorare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 44:20)
Uno die Neptunus trecenties sestertium devoravit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 76:9)
Os devoratum fauce cum haereret lupi, Magno dolore victus coepit singulos Illicere pretio, ut illud extraherent malum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Lupus et gruis.4)
Nunc quia laboras ut fruaris reliquiis, Quas sunt rosuri, simul et ipsos devores, Noli imputare vanum beneficium mihi.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Mustela et homo5)
Noli coram pluribus Hoc facere canibus, ne nos vivos devorent, Cum scierint esse tale culpae praemium.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aesopus ad quendam de successu improborum.3)
Quam devorare patula cum vellet gula, Arripuit illa prope iacentem surculum, Et pertinaci morsu transversum tenens, Avidum sollerti rictum frenavit mora.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Serpens et lacerta: Ubi leonis pellis deficit, vulpinam insuendam esse, hoc est, ubi deficiunt vires, astu utendum.2)
haec ubi rex didicit, lacrimas introrsus obortas devorat et clausum pectore volnus habet, flere palam non volt exemplaque fortia servat,
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권577)
Utque Iovis Libyci templum violare parantes, Acta noto vultus condat harena tuos . Utque necatorum Darei fraude secundi , Sic tua subsidens devoret ora cinis . Aut ut olivifera quondam Sicyone profecto, Sit frigus mortis causa famesque tuae . Aut ut Atarnites , insutus pelle iuvenci Turpiter ad dominum praeda ferare tuum . Inque tuo thalamo ritu iugulere Pheraei, Qui datus est leto coniugis ense suae . Quosque putas fidos , ut Larisaeus Aleuas Vulnere non fidos experiare tuo . - Utque Milo , sub quo cruciata est Pisa tyranno , Vivus in occultas praecipiteris aquas . Quaeque in Aphidantum Phylaceia regna tenentem A Iove venerunt , te quoque tela petant . - Aut ut Amastriacis quondam Lenaeus ab oris, Nudus Achillea destituaris humo .
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 15:2)
petit ille dapes sub imagine somni oraque vana movet dentemque in dente fatigat exercetque cibo delusum guttur inani proque epulis tenues nequiquam devorat auras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 85:2)
obmutuit illa dolore, et pariter vocem lacrimasque introrsus obortas devorat ipse dolor, duroque simillima saxo torpet et adversa figit modo lumina terra, interdum torvos sustollit ad aethera vultus, nunc positi spectat vultum, nunc vulnera nati vulnera praecipue, seque armat et instruit iram."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 46:5)
" Spectat truculenta loquentem falsaque iurantem tumidaque exaestuat ira atque ita correpto captivarum agmina matrum invocat et digitos in perfida lumina condit expellitque genis oculos (facit ira nocentem) immergitque manus, foedataque sanguine sonti non lumen (neque enim superest), loca luminis haurit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 48:4)
hinc ego dum muter, vel me Zanclaea Charybdis devoret atque suis ad Styga mittat aquis, vel rapidae flammis urar patienter in Aetnae, vel freta Leucadii mittar in alta dei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 232)
Quo christianus in apertum circulum lucis Christi magis immergitur, eo magis idoneus est ad intellegendum et comitandum cuiusque hominis iter ad Deum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 64:8)
quis in tenebris hostis errantes tamen pulsat trahitque et proterit, qui sparsa ad ipsum conmeantum transitum frumenta saevus devorat, qui laeta Christi culta fur interpolat addens avenas aemulas.
(프루덴티우스, Apotheosis, 머리말15)
quam bestiam capacem populosque devorantem, quam sanguinis Charybdem Iohannis execratur;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum23)

SEARCH

MENU NAVIGATION