라틴어 문장 검색

nec ipsi solum desponderant animos, sed contemni coepti erant a finitimis populis, imperiumque ibi esse ubi non esset libertas indignabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 400:2)
desponderat filiam L. Icilio tribunicio, viro acri et pro causa plebis expertae virtutis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 468:1)
dein cum M. Claudius circumstantibus matronis iret ad prehendendam virginem, lamentabilisque eum mulierum comploratio excepisset, Verginius intentans in Appium manus, Icilio inquit, Appi, non tibi filiam despondi et ad nuptias, non ad stuprum educavi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 507:3)
plebemque hoc munere delenitam, quacumque incederet, conspectus elatusque supra modum hominis privati, secum trahere, haud dubium consulatum favore ac spe despondentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 142:1)
sunt qui M. Folio pontifice maximo praefante carmen devovisse eos se pro patria Quiritibusque Romanis tradant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 450:1)
illi devovere corporis vitaeque ac sanguinis quod supersit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 148:3)
tum M. Curtium, iuvenem bello egregium, castigasse ferunt dubitantes an ullum magis Romanum bonum quam arma virtusque esset, et silentio facto templa deorum immortalium, quae foro imminent, Capitoliumque intuentem et manus nunc in caelum nunc in patentes terrae hiatus ad deos manes porrigentem se devovisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 51:2)
utrius exercitus imperator legiones hostium superque eas se devovisset, eius populi partisque victoriam fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 71:1)
ubi responsa haruspicum insidenti iam animo tacitae religioni congruerunt, tum adhibitis legatis tribunisque et imperiis deum propalam expositis, ne mors voluntaria consulis exercitum in acie terreret, comparant inter se ut ab utra parte cedere Romanus exercitus coepisset, inde se consul devoveret pro populo Romano Quiritibusque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 73:1)
agedum, pontifex publicus populi Romani, praei verba quibus me pro legionibus devoveam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 124:3)
sicut verbis nuncupavi, ita pro re publica populi Romani Quiritium, exercitu legionibus auxiliis populi Romani Quiritium, legiones auxiliaque hostium mecum Deis Manibus Tellurique devoveo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 128:1)
haec ita precatus lictores ire ad T. Manlium iubet matureque collegae se devotum pro exercitu nuntiare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 129:1)
si is homo qui devotus est moritur, probe factum videri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 147:1)
qui sese devoverit, Volcano arma sive cui alii divo vovere volet ius est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 148:2)
funesta duo consulum praetoria, alterum parricidio filii, alterum consulis devoti caede;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 156:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION