라틴어 문장 검색

Ergo istuc quaero certum qui faciat mihi, qui sese dicat scire eum esse emortuom:
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 115)
omittamus hunc igitur nihil prorsus dicentem cogamusque confiteri non esse ab eo doloris remedia quaerenda, qui dolorem malorum omnium maxumum dixerit, quamvis idem forticulum se in torminibus et in stranguria sua praebeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 45:4)
(15) Ad hoc quod quaeritur, utrum fatum sit causa vel causatum, dicendum, quod est similitudo causae universi ordinis vitae et esse, et sic est aliquid causae, licet non sit vera causa.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 17:1)
An autem superesse dixerint veteres pro restare et perficiendae rei deesse, quaerebamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 14:1)
Ite ergo nunc et, quando forte erit otium, quaerite an 'quadrigam' et ' harenas ' dixerit e cohorte illa dumtaxat antiquiore vel oratorum aliquis vel poetarum, id est classicus adsiduusque aliquis scriptor, non proletarius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 16:1)
quaeritur sane quis primus 'exosum' pro peroso dixerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5178)
Non enim iam quaerimus quid sit Attice, sed quid sit optime dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 4장 3:6)
sed cum tria sint a me proposita, de uno dictum, cum de duobus reliquis dixero, tum erit denique de disponenda tota oratione quaerendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 181:2)
In utroque autem genere dicendi et illo, in quo vis atque contentio quaeritur, et hoc, quod ad vitam et mores accommodatur, et principia tarda [sunt] et exitus item spissi et producti esse debent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 213:1)
cum quaereres id quid esset, senem tibi quendam oppidanum dixisse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 240:5)
C. Teneo et quaero qui sint illi eventus quos ex causis effici dixisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 33장 1:1)
dixi nihil sane me audisse (nesciebam enim cur quaereret) nisi de ore et patre.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 29 4:9)
quae enim est spes, cum in contione dicere ausus sit Antonius Cannutium apud eos locum sibi quaerere quibus se salvo locus in civitate esse non posset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 23 4:4)
erit igitur eloquens - hunc enim auctore Antonio quaerimus - is qui in foro causisque civilibus ita dicet, ut probet, ut delectet, ut flectat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 21장 1:1)
cui quaesito autem opus sit, quis umquam hunc vere dixerit divitem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION