라틴어 문장 검색

Ne L. Valerium quidem Potitum arbitror non aliquid potuisse dicendo, qui post decemviralem invidiam plebem in patres incitatam legibus et contionibus suis mitigaverit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 2:2)
licet aliquid etiam de M. Popili ingenio suspicari, qui cum consul esset eodemque tempore sacrificium publicum cum laena faceret, quod erat flamen Carmentalis, plebei contra patres concitatione et seditione nuntiata, ut erat laena amictus ita venit in contionem seditionemque cum auctoritate tum oratione sedavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 4:1)
Antoni genus dicendi multo aptius iudiciis quam contionibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 44장 4:2)
autem Octavi eloquentia, quae fuerat ante consulatum ignorata, in consulatu multis contionibus est vehementer probata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 4:2)
nam Ofella contionibus aptior quam iudiciis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 2:5)
quid tu, Brute, posses, si te ut Curionem quondam contio reliquisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 51장 3:1)
Carbonem M. Marium et ex eodem genere compluris minime dignos elegantis conventus auribus aptissimos cognovi turbulentis contionibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 3:3)
Graves eius contiones aliquot fuerunt, acres accusationes tres eaeque omnes ex rei publicae contentione susceptae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 79장 1:4)
reliqui qui tum principes numerabantur in magistratibus erant cottidieque fere a nobis in contionibus audiebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 89장 2:1)
Erat enim tribunus plebis tum C. Curio, quamquam is quidem silebat, ut erat semel a contione universa relictus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 89장 2:2)
C. etiam Iulius aedilis curulis cottidie fere accuratas contiones habebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 89장 2:6)
dictatore enim Sulla legatus ad senatum de Rhodiorum praemiis venerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 4:2)
Ergo ille a Crasso consule et Scaevola usque ad Paullum et Marcellum consules floruit, nos in eodem cursu fuimus a Sulla dictatore ad eosdem fere consules.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 328장4)
nam Gracchi in contionibus multo faciliore et liberiore genere dicendi, quorum tamen ipsorum ad aetatem laus eloquentiae perfecta nondum fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 97장 3:3)
Quodsi iam sint id, quod summo furore cupiunt, adepti, num illi in cinere urbis et in sanguine civium, quae mente conscelerata ac nefaria concupiverunt, consules se aut dictatores aut etiam reges sperant futuros?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 19:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION