라틴어 문장 검색

itaque ἐνάργειαν cuius in praeceptis narrationis feci mentionem, quia plus est evidentia vel, ut alii dicunt, repraesentatio quam perspicuitas, et illud patet, hoc se quodam modo ostendit, inter ornamenta ponamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 124:3)
sententiarum ornamenta maiora sunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 41:1)
ut monilibus et margaritis ac veste longa, quae sunt ornamenta feminarum, deformentur viri, nec habitus triumphalis, quo excogitari potest augustius, feminas deceat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 4:1)
praestatur hoc aliquando etiam dignationibus, ut libertatis nostrae ratio reddatur, ne quis nos aut petulantes in laedendis eis aut etiam ambitiosos putet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 68:1)
Contemnite omnia, quae supervacuus labor velut ornamentum ac decus ponit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 5:6)
Ars ei constat, qui per ornamenta percussus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 15:10)
Ingeniorum crescit dignatio nec ipsis tantum honor habetur, sed quicquid illorum memoriae adhaesit, excipitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 6:3)
Cum hoc effeceris, et aliqua coeperit apud te tui esse dignatio, incipiam tibi permittere, quod idem suadet Epicurus:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 6:3)
Ceterum, si te videro celebrem secundis vocibus vulgi, si intrante te clamor et plausus, pantomimica ornamenta, obstrepuerint, si tota civitate te feminae puerique laudaverint, quidni ego tui miserear, cum sciam, quae via ad istum favorem ferat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 12:3)
Aliter leo aurata iuba mittitur, dum contractatur et ad patientiam recipiendi ornamenti cogitur fatigatus, aliter incultus, integri spiritus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 6:6)
Marcum Catonem utrumque et Laelium Sapientem et Socraten cum Platone et Zenonem Cleanthenque in animum meum sine dignatione summa recipiam ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 10:4)
Mangones quicquid est, quod displiceat, aliquo lenocinio abscondunt, itaque ementibus ornamenta ipsa suspecta sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 9:3)
Quantum statuarum, quantum columnarum est nihil sustinentium, sed in ornamentum positarum inpensae causa!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 7:3)
Civitas arsit opulenta ornamentumque provinciarum, quibus et inserta erat et excepta, uni tamen inposita et huic non latissimo monti;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 10:1)
Plura veniant simul, multorum ferculorum ornamenta coeant et cohaereant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 27:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION