라틴어 문장 검색

abdicationes, inquit, suas ueneno diluit;
(세네카, Controversiae, book 7, Ter abdicatus conprensus est a patre in secreta parte domus medicamentum tenens; interrogatus quid esset, dixit uenenum et uelle se mori, et effudit. accusatur parricidi. 7:4)
omnia in illo epilogo fere non tantum emollitae conpositionis sunt, sed infractae.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema. Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Vxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alimenta po 8:7)
Libens accepit non dilutum honorem et legatos invitatione aliaque humanitate prosecutus cogitavit, non qui sibi civitatem darent, sed cui dedissent ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 83:1)
Si pro magno petet munere artifices scenae et scorta et quae feritatem eius emolliant, libens offeram.
(세네카, 행복론, Liber VII 108:1)
Perpetietur hic famem et aestivae expeditionis sitim, qui puero male diluenti nivem irascitur ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 135:2)
Ebriosus convictores in amorem meri traxit, impudicorum coetus fortem quoque et, si liceat, virum emolliit, avaritia in proximos virus suum transtulit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 48:1)
Quanto magis huic invidendum est quam illis quibus gemma ministratur, quibus exoletus omnia pati doctus exsectae virilitatis aut dubiae suspensam auro nivem diluit !
(세네카, De Providentia, book 1 34:1)
Tu carmen scribas, tu uerba pedibus tuis emollias et seueritatem templo debitam modulatione frangas?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, versus Virginis Vestalis.21)
Diluere possem cuncta, nisi talis fores.
(세네카, Thyestes 524:1)
tu vitium ex animo dilue, Bacche, meo.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 175)
quippe et, Collinas ad fossam mouerit herbas, stantia currenti diluerentur aqua:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 55)
at qualium, deus bone, quamque pretiosorum, quae si quis deportaret philosophaturus aut ad paludicolas Sygambros aut ad Caucasigenas Alanos aut ad equimulgas Gelonos, bestialium rigidarumque nationum corda cornea fibraeque glaciales procul dubio emollirentur egelidarentur neque illorum ferociam stoliditatemque, quae secundum beluas ineptit brutescit accenditur, rideremus contemneremus pertimesceremus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Probo suo salutem 4:1)
procul dubio tunc ille non esset aut spumosus per iactantiam aut turbidus per superbiam aut caenosus per conscientiam aut praeceps per iuventutem, quin potius in illo squalidum si quid ac putre sorderet, totum id ad-mixta consilii tui vena dilueret.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Euphronio salutem 1:2)
His auditis, iudex nimio furore commotus, caedi sanctum Dei confessorem a tortoribus praecepit, autumans se uerberibus, quam uerbis non poterat, cordis eius emollire constantiam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 1:20)
Sed credendum est, quia talis mors uiri religiosi non solum talem culpam diluerit, sed etiam meritum eius auxerit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXII. 2:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION