라틴어 문장 검색

duello magno dirimendo, regibus subigendis, patrandae pacis causa haec pugna exeunti L. Aemilio M. Aemilii filio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 608:2)
praetorum inde tribus creatis comitia tempestas diremit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 673:1)
ut in conspectu steterunt, dirimente amni, paulisper internuntiando cunctatio fuit utri transgrederentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 409:1)
postquam inceptum non succedebat, castra propius hostem movit rex et a quinque milibus passuum communivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 626:1)
victus tamen ratione, silentio noctis transductis copiis, castra in ulteriore ripa communivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 656:1)
ita eo die diremptum proelium est haud paucis utrimque interfectis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 450:1)
Isthmus duo maria ab occasu et ortu solis finitima artis faucibus dirimens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 331:4)
haec illic est pugnata pugna usque a mani ad vesperum (hoc adeo hoc commemini magis, quia illo die inpransus fui), sed proelium id tandem diremit nox interventu suo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 164)
tum Sabinae mulieres, quarum ex iniuria bellum ortum erat, crinibus passis scissaque veste victo malis muliebri pavore, ausae se inter tela volantia inferre, ex transverso impetu facto dirimere infestas acies, dirimere iras, hinc patres hinc viros orantes ne se sanguine nefando soceri generique respergerent, ne parricidio macularent partus suos, nepotum illi, hi liberum progeniem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 140:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION