라틴어 문장 검색

modo miserarentur quod vir talis etiam praecipuum apud hostes supplicium passurus esset ob iram diremptae pacis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 116:1)
non caedes non fuga alterius partis sed nox incertos victi victoresne essent diremit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 322:2)
aliquanto ante lucem ad castra accessit gnarosque Oscae linguae exploratum quid agatur mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 271:1)
secundum pugnam, nondum gnaris eius qui Messanae erant, Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 532:1)
nox accensum ingentibus animis proelium diremit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 633:1)
cum satis sciret per easdem angustias quibus intraverat Falernum agrum rediturum, Calliculam montem et Casilinum occupat modicis praesidiis, quae urbs Volturno flumine dirempta Falernum a Campano agro dividit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 178:2)
itaque in insidias temere inlati, cum a frequentibus palantes, ab locorum gnaris ignari, circumvenirentur, cum multa caede ac foeda fuga retro ad naves compulsi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 380:1)
Hasdrubal priusquam moveret castra pecunias imperat populis omnibus suae dicionis, satis gnarus Hannibalem transitus quosdam pretio mercatum nec auxilia Gallica aliter quam habuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 356:1)
dein concursu ad pugnantis facto aequatisque viribus atrox esse coepit pugna, memorabilisque inter paucas fuisset, ni ingentibus procellis effusus imber diremisset pugnantis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 599:3)
Syphax cum paucis equitibus in Maurusios ex acie Numidas - extremi prope Oceanum adversus Gadis colunt - refugit, adfluentibusque ad famam eius undique barbaris ingentis brevi copias armavit cum quibus in Hispaniam angusto diremptam freto traiceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 627:1)
a quibus Syphax rex Numidiae in amicitiam adscitus, qui a Masinissa Massyliorum rege pro Carthaginiensibus pugnante victus in Hispaniam ad Scipionem cum magna manu transiit contra Gades, ubi angusto freto Africa et Hispania dirimuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIV Periocha9)
si publicis foederibus ruptis dirempta simul et privata iura esse putet, Badium Campanum T. Quinctio Crispino Romano palam duobus exercitibus audientibus renuntiare hospitium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 278:1)
una profecti ambo duces exercitusque Celtiberis praegredientibus ad urbem Amtorgim in conspectu hostium dirimente amni ponunt castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 476:1)
fraudem quoque super tumultum adiectam, inmissis ab Hannibale qui habitu Italico gnari Latinae linguae iuberent consulum verbis, quoniam amissa castra essent, pro se quemque militum in proxumos montes fugere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 85:1)
et postero die eodem loco acies instructas eadem tempestas diremit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 143:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION