라틴어 문장 검색

Magno animo strepitus iste belli circumsonantis exaudiendus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 7:3)
Itaque ut in hostili regione versantibus huc et illuc circumspiciendum est et ad omnem strepitum circumagenda cervix;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 3:3)
In hoc omnium discursu properandum ad litus magnam ex pigritia mea sensi voluptatem, quod epistulas meorum accepturus non properavi scire, quis illic esset rerum mearum status, quid adferrent;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 3:1)
Primus et ire viam et fluvios temptare minantis Audet et ignoto sese committere ponti, Nec vanos horret strepitus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 68:2)
" nec vanos horret strepitus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 70:3)
Nullam tibi opem feret iste discursus, peregrinaris enim cum adfectibus tuis et mala te tua sequuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 17:1)
de deorum natura quaeramus, de siderum alimento, de his tam variis stellarum discursibus, an ad illarum motus nostra moveantur, an corporibus omnium animisque illinc impetus veniat, an et haec, quae fortuita dicuntur, certa lege constricta sint nihilque in hoc mundo repentinum aut expers ordinis volutetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 19:2)
hac pudicae sacerdotis inter supplicia et uota discursus est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 6:3)
facilis ab hac in omnes artes discursus est;
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 3:6)
nihil detrahebat ex superuacuo strepitu;
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 4:6)
Adsiduus generis humani discursus est ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 40:2)
Proinde ne summiseris te, immo contra fige stabilem gradum et quicquid onerum supra cecidit sustine, primo dumtaxat strepitu conterrita.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 31:1)
vaccarum uno die alterove mugitus auditur, nec diutius equarum vagus ille amensque discursus est ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 38:2)
Domus haec sapientis angusta, sine cultu, sine strepitu, sine apparatu, nullis adservatur ianitoribus turbam venali fastidio digerentibus, sed per hoc limen vacuum et ab ostiaris liberum fortuna non transit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 81:1)
Ideo cito cadunt et mutantur in contrarium et, cum acerrime saevierunt expaveruntque, pascuntur et ex fremitu discursuque vesano statim quies soporque sequitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 23:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION