라틴어 문장 검색

Sed cum haec tarde admodum finiatur nisi primis diebus discussa est, diligentius ab initio praecipiendum est, quid in ea fieri debeat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장2)
Igitur, si tertio decimo die morbus manebit, balineum neque ante febrem neque postea temptandum erit, nisi interdum iam horrore discusso.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장20)
sic enim saepe illa discutitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장25)
alium enim lux, alium tenebrae magis turbant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장24)
quorundam discutiendae tristes cogitationes;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장52)
Subito etiam terreri et expavescere in hoc morbo prodest, et fere quicquid animum vehementer turbat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장112)
Longus vero fieri potest eorum, quos aqua inter cutem male habet, nisi primis diebus discussus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장2)
at si malum inveteravit, non nisi magna mole discutitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장18)
Primo die abstinere aegrum oportet, secundo ducere alvum, tum, si febris est, eam victus genere discutere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장8)
Saepe enim dies unus aut alter totum dolorem hac ratione discutit, utique si ex vino vel cruditate origo est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장23)
si discussus ex toto dolor est, etiam ad vinum reverti, sed postea semper antequam quicquam aliud aquam bibere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장46)
si ne sic quidem discussum est, albo veratro vomitum movere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 3장8)
Si discussum his non est, utendum est cursu, frictione in eo, quod laesum est, leni et multa;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 3장10)
Si vetustior dolor remanet, novissime resina inposita discutitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장16)
At cum discussa cruditas est, tum magis verendum est, ne anima deficiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION