라틴어 문장 검색

ut vertex est contorta in se aqua vel quidquid aliud similiter vertitur, inde propter flexum capillorum pars summa capitis, ex hoc id quod in montibus eminentissimum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 46:2)
et, quae crebris parvisque conatibus se attollunt, inaequalia et velut confragosa nec admirationem consequuntur eminentium et planorum gratiam perdunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 212:1)
equidem Ciceronem sequar, (nam is eminentissimos Graecorum est secutus) excepto quod pes mihi tris syllabas non videtur excedere, quanquam ille paeane dochmioque, quorum prior quattuor, secundus quinque excurrit, utatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 336:3)
paucos enim qui sunt eminentissimi excerpere in animo est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 45:6)
idem laetus ac pressus, iucundus et gravis, copia tum brevitate mirabilis, nec poetica modo sed oratoria virtute eminentissimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 47:3)
sed longe clarius illustraverunt hoc opus Sophocles atque Euripides, quorum in dispari dicendi via uter sit poeta melior, inter plurimos quaeritur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 68:1)
et hercule ut illi naturae caelesti atque immortali cesserimus, ita curae et diligentiae vel in hoc plus est, quod ei fuit magis laborandum, et quantum eminentibus vincimur, fortasse aequalitate pensamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 87:3)
ut, qui singulis pinxerunt coloribus, alia tamen eminentiora alia reductiora fecerunt, sine quo ne membris quidem suas lineas dedissent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 193:2)
at M. Tullium non habemus Euphranorem circa plures artium species praestantem, sed in omnibus, quae in quoque laudantur, eminentissimum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 178:1)
Hi postquam in una moenia convenere, dispari genere, dissimili lingua, alii alio more viventes, incredibile memoratu est, quam facile coaluerint:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 6장2)
Eo modo inter se duo imperatores, summi viri, certabant, ipsi pares, ceterum opibus disparibus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 52장1)
Cuius ramis modo, modo eminentibus saxis nisus Ligus in castelli planitiem pervenit, quod cuncti Numidae intenti proeliantibus aderant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장5)
Huius eminentis vitae exitus cadere est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 4:2)
Puta enim duo aedificia excitata esse, ab imo disparia, aeque excelsa atque magnifica.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 5:1)
animus intuens vera, peritus fugiendorum ac petendorum, non ex opinione, sed ex natura pretia rebus inponens, toti se inserens mundo et in omnes eius actus contemplationem suam mittens, cogitationibus actionibusque intentus, ex aequo magnus ac vehemens, asperis blandisque pariter invictus, neutri se fortunae summittens, supra omnia quae contingunt acciduntque eminens, pulcherrimus, ordinatissimus cum decore tum viribus, sanus ac siccus, inperturbatus, intrepidus, quem nulla vis frangat, quem nec adtollant fortuita nec deprimant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION