라틴어 문장 검색

Iuxta pascua sua saturati sunt et saturati elevaverunt cor suum, propterea obliti sunt mei.
(불가타 성경, 호세아서, 13장6)
Quid ingemuit animal, perterrita sunt armenta boum, quia non est pascua eis? Sed et greges pecorum disperierunt.
(불가타 성경, 요엘서, 1장18)
Ad te, Domine, clamo, quia ignis comedit pascua deserti, et flamma succendit omnia ligna agri.
(불가타 성경, 요엘서, 1장19)
Sed et bestiae agri suspirant ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit pascua deserti.
(불가타 성경, 요엘서, 1장20)
Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt pascua deserti, quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt divitias suas.
(불가타 성경, 요엘서, 2장22)
congregabo omnes gentes et deducam eas in vallem Iosaphat et disceptabo cum eis ibi super populo meo et hereditate mea Israel, quos disperserunt in nationibus, et terram meam diviserunt.
(불가타 성경, 요엘서, 4장2)
Et dixit: " Dominus de Sion rugit et de Ierusalem dat vocem suam; et lugent pascua pastorum, et exsiccatur vertex Carmeli ".
(불가타 성경, 아모스서, 1장2)
Congregatione congregabo, Iacob, totum te; in unum conducam reliquias Israel, pariter ponam illum quasi gregem in ovili, quasi pecus in medio pascuae; et tumultuabuntur a multitudine hominum.
(불가타 성경, 미카서, 2장12)
Ascendit, qui dispergat, contra te. " Custodi munitionem, contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde ".
(불가타 성경, 나훔서, 2장2)
Dormiunt pastores tui, rex Assyriae, requiescunt principes tui; dispersus est populus tuus in montibus, et non est qui congreget.
(불가타 성경, 나훔서, 3장18)
Confodisti iaculis tuis caput bellatorum eius, venientium ut turbo ad dispergendum me; exsultatio eorum, sicut eius, qui devorat pauperem in abscondito.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장14)
priusquam dispergamini quasi pulvis transeuntes, antequam veniat super vos ira furoris Domini, antequam veniat super vos dies furoris Domini.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장2)
Ultra flumina Aethiopiae, inde supplices mei, filii dispersorum meorum deferent munus mihi.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장10)
et dixi: "Quid isti veniunt facere?". Qui respondit dicens: "Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Iudam per singulos viros, ut nemo eorum levaret caput suum; et venerunt isti deterrere ea, ut deiciant cornua gentium, quae levaverunt cornu super terram Iudae, ut dispergerent eam".
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장4)
Heu, heu! Fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quattuor ventos caeli dispersi vos, dicit Dominus.
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION