라틴어 문장 검색

nam cum in Graeco sermone haec ipsa quondam rerum nomina novarum * * non videbantur, quae nunc consuetudo diuturna trivit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 19:2)
multa praeterea ostentis, multa in extis admonemur multisque rebus aliis, quas diuturnus usus ita notavit ut artem divinationis efficeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 166:3)
Hunc igitur nec Olympius Iuppiter fulmine percussit nec Aesculapius misero diuturnoque morbo tabescentem interemit, atque in suo lectulo mortuus in tyrannidis rogum inlatus est, eamque potestatem, quam ipse per scelus erat nanctus, quasi iustam et legitimam hereditatis loco filio tradidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 85:6)
Atque etiam in rebus prosperis et ad voluntatem nostram fluentibus superbiam magnopere, fastidium arrogantiamque fugiamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 117:1)
Quam multa passus est Ulixes in illo errore diuturno, cum et mulieribus, si Circe et Calypso mulieres appellandae sunt, inserviret et in omni sermone omnibus affabilem [et iucundum] esse se vellet!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 145:1)
Nec vero ulla vis imperii tanta est, quae premente metu possit esse diuturna.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 32:7)
Vera gloria radices agit atque etiam propagatur, ficta omnia celeriter tamquam flosculi decidunt, nee simulatum potest quicquam esse diuturnum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 56:3)
sin autem intellegentiam ponunt in audiendi fastidio neque eos quicquam excelsum magnificumque delectat, dicant se quiddam subtile et politum velle, grande ornatumque contemnere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 4장 3:1)
Quod igitur est eorum in orationibus e Graeco conversis fastidium, nullum cum sit in versibus ?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 6장 2:9)
nam et animi atque ingeni celeres quidam motus esse debent, qui et ad excogitandum acuti et ad explicandum ornandumque sint uberes et ad memoriam firmi atque diuturni;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 113:5)
quotiens enim dicimus, totiens de nobis iudicatur, et, qui semel in gestu peccavit, non continuo existimatur nescire gestum, cuius autem in dicendo quid reprehensum est, aut aeterna in eo aut certe diuturna valet opinio tarditatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 125:3)
ea si paulo latius dixeris, expleris omnem exspectationem diuturni desideri nostri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 205:3)
dixistique non tam ea, quae recta essent, probari, quam quae prava, fastidiis adhaerescere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 258:3)
non enim potest in eo sucus esse diuturnus, quod nimis celeriter est maturitatem exsecutum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 88:6)
quae si inflammanda sunt, maxime dicendum est non esse virtute parata, deinde etiam vitiis atque peccatis, tum, si erunt honestiora atque graviora, tamen non esse tanta illa merita, quantam insolentiam hominis quantumque fastidium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 209:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION