라틴어 문장 검색

Separentur domus vestrae dividaturque convivium, ne maledici homines sub uno tectulo vos manentes lectulum quoque criminentur habere communem.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:4)
Magis a te discat filia separari, quam tu ab illa dis-iungi.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 11:2)
Caesam fustibus flagellisque aiunt non sensisse tormenta, sed hoc lacrimis, hoc pedibus eorum egisse prostratam, ne te a suo consortio separarent, ne sustineret adulescentia, quod senilis aetas timere non poterat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 13:5)
separat hoc nos a grege mutorum, atque ideo venerabile soli sortiti ingenium divinorumque capaces atque exercendis pariendisque artibus apti sensum a caelesti demissum traximus arce, cuius egent prona et terram spectantia.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV54)
Hos igitur omnis domesticos motus separatos ab externis iustisque bellis ex ordine persequemur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS 14:1)
Sed haec quidem inter se separata sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 13:1)
nec desinit quos iungit nomine insignibus separare, ne cogatur lector suspiciones de varietate appellationis agitare.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 13:7)
Idem Virgilius duo ista verba maturare et properare tamquam plane contraria scitissime separavit in his versibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 11:1)
Qualiter, undas Qui secat et geminum gracilis mare separat Isthmos, Nec patitur conferre fretum;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:45)
congestumque aeris atri Vix recipit spatium, quod separat aethere terram.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:41)
Nam postquam foedera pacis Cognita Petreio, seque et sua tradita venum Castra videt, famulas scelerata ad proelia dextras Excitat, atque hostes turba stipatus inermes Praecipitat castris, iunctosque amplexibus ense Separat, et multo disturbat sanguine pacem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:56)
Nam quidquid pulvere sicco Separat ardentem tepida Berenicida Lepti, Ignorat frondes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:7)
At nostri bene computentur anni Et quantum tetricae tulere febres Aut languor gravis aut mali dolores, A vita meliore separentur:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXX3)
sane duas coniunctiones separatas naturaliter nemo coniungit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 52)
alii tamen dicunt separandum esse, ut de odio Iunonis non dubitet, quaerat autem quod aliud numen est laesum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 828)

SEARCH

MENU NAVIGATION