라틴어 문장 검색

Itaque haec cum a te divinitus ego dicta arbitrarer, P. Rutilius Rufus, homo doctus et philosophiae deditus, non modo parum commode, sed etiam turpiter et flagitiose dicta esse dicebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 227:1)
vel ut ea, quae existimarem a summis oratoribus de eloquentia divinitus esse dicta, custodirem litteris, si ullo modo adsequi complectique potuissem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 7:2)
illa deprome nobis unde adferas, quae saepissime tractas semperque divinitus.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 127:4)
Haec sunt illa, quae me ludens Crassus modo flagitabat, cum a me divinitus tractari solere diceret et in causa M'. Aquili Gaique Norbani non nullis- que aliis quasi praeclare acta laudaret, quae me hercule ego, Crasse, cum a te tractantur in causis, horrere soleo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 188:1)
Quo quidem ipso in loco multa a Crasso divinitus dicta ferebantur, cum sibi illum consulem esse negaret, cui senator ipse non esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 4:2)
Neque enim quisquam nostrum, cum libros Platonis mirabiliter scriptos legit, in quibus omnibus fere Socrates exprimitur, non, quamquam illa scripta sunt divinitus, tamen maius quiddam de illo, de quo scripta sunt, suspicatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 15:1)
' 'Tu vero' inquit Catulus 'conlegisti omnia, quantum ego possum iudicare, ita divinitus, ut non a Graecis sumpsisse, sed eos ipsos haec docere posse videare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 228:3)
divinum est ut oracula auspicia, ut vaticinationes et responsa sacerdotum haruspicum coniectorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 2장 2:7)
adhi- bendaque frequentius etiam illa ornamenta rerum, sive quae admirabilia sive nec opinata sive significata monstris prodigiis et oraculis sive quae videbuntur ei de quo agemus cecidisse divina atque fatalia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 21장 3:1)
et si quid cui magnum aut incredibile accident maximeque si id divinitus accidisse potuerit videri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 23장 4:3)
demonstrabantur mihi praeterea quae Socrates supremo vitae die de immortalitate animorum disseruisset, is qui esset omnium sapientissimus oraculo Apollinis iudicatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 99:2)
Huc igitur referendas esse praedictio- nes per oracula (cap.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), Argumentum.18)
Quam vero Graecia coloniam misit in Aeoliam, Ioniam, Asiam, Siciliam, Italiam sine Pythio aut Dodonaeo aut Hammonis oraculo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 4:1)
Sed cum Stoici omnia fere illa defenderent, quod et Zeno in suis commentariis quasi semina quaedam sparsisset et ea Cleanthes paulo uberiora fecisset, accessit acerrumo vir ingenio, Chrysippus, qui totam de divinatione duobus libris explicavit sententiam, uno praeterea de oraclis, uno de somniis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 9:1)
Iam vero variae nocturno tempore visae Terribiles formae bellum motusque monebant, Multaque per terras vates oracla furenti Pectore fundebant tristis minitantia casus, Atque ea, quae lapsu tandem cecidere vetusto, Haec fore perpetuis signis clarisque frequentans Ipse deum genitor caelo terrisque canebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 29:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION