라틴어 문장 검색

Sed et iuramus, sicut non per genios Caesarum, ita per salutem eorum, quae est augustior omnibus geniis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 32장 2:1)
Romam dico viros, quos mentem credimus urbis, non genium, cuius frustra simulatur imago, quamquam cur genium Romae mihi fingitis unum, cum portis, domibus, thermis, stabulis soleatis adsignare suos genios perque omnia membra urbis perque locos geniorum milia multa fingere, ne propria vacet angulus ullus ab umbra?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2159)
"Sic eorum numen vocant, ad imagines supplicant, Genium, id est daemonem, implorant, et est eis tutius per Iouis Genium peierare quam regis."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 29장 1:11)
Postquam Genius hujus anathematis exterminio finem orationi concessit, huic imprecationi applaudens Virginum assistentia festino confirmationis verbo Genii roboravit edictum, lampadesque cereorum in manibus virginum suis meridiantes luminibus in terram cum quadam aspernatione et demissione, exstinctionis videbantur sopore dejectae.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 97:10)
Genio suo ubi quando sacruficat, ad rem divinam quibus est opus, Samiis vasis utitur, ne ipse Genius surripiat:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 274)
Dum hoc verborum compendio Genius suae orationis formaret excursum, suae exclamationis quasi aurora nascente, tristitiae tenebras paulisper abstractans, salvo suae dignitatis honore, Natura Genio gratiarum jura persolvit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 95:6)
sic hominis vitam sibi temperat atque gubernat vivida mens, quam tu ficto conponere temptas murorum 1 genio, qui nusquam est nec fuit umquam, quin et corporibus versat mens viva regendis summum consilium, fida ut tutacula nudis invalidisque paret, metuenda pericula vitet, utile prospiciat, varias agitetur ad artes, consultet cui se domino submittat et orbis quem putet auctorem, quem rerum summa sequatur, at tuus hic urbis genius, dicas volo, quando coepit adhuc parvae primum se infundere Romae?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2134)
Itidem ex sempiternis Homeri carminibus intellegi datur, non deos caelestes cum viris fortibus collocutos, nec adfuisse pugnantibus vel iuvisse, sed familiaris genios cum eisdem versatos, quorum adminiculis freti praecipuis, Pythagoras enituisse dicitur et Socrates, Numaque Pompilius, et superior Scipio et (ut quidam existimant) Marius et Octavianus, cui Augusti vocabulum delatum est primo, Hermesque Termaximus, et Tyaneus Apollonius atque Plotinus, ausus quaedam super hac re disserere mystica, alteque monstrare, quibus primordiis hi genii animis conexi mortalium eas tamquam gremiis suis susceptas tuentur (quoad licitum est) docentique maiora, si senserint puras et a colluvione peccandi, immaculata corporis discretas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 14장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION