라틴어 문장 검색

Ut enim de illis monachis, a quibus te ipse non aedificatam sed spoliatam esse conqueritur, ego bene sentiam nec homini prae ira turbatum oculum habenti contra dei fortasse famulos facile consentiam, numquid tantum bonum est quod pauperum carnem largioribus elemosynis refecisti, quantum malum est quod viri tui mentem a tam bono proposito subruisti?
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 6:2)
Si Chrysippus, inquiunt, fato putat omnia moveri et regi nec declinari transcendique posse agmina fati et volumina, peccata quoque hominum et delicta non suscensenda neque inducenda sunt ipsis voluntatibusque eorum, sed necessitati cuidam et instantiae, quae oritur ex fato, omnium quae sit rerum domina et arbitra, per quam necesse sit fieri quicquid est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 6:1)
Sed nimirum consuetudo vicit, quae cum omnium domina rerum, tum maxime verborum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 17:1)
3. Rex, harum cogitationum plenus, ante suum a Leicestria discessum Robertum Willoughbeium equitem auratum ad castrum de Sherry Hutton in comitatu Eboracensi misit, ubi in salva custodia iussu Richardi detinebantur tam domina Elizabetha regis Edwardi filia, ad nuptias Henrici destinata, quam Edwardus Plantagenista, filius et haeres Georgii nuper Clarentiae ducis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 7:1)
20. Verum tandem aliquando, decimo octavo die Ianuarii, secutae sunt nuptiae tam diu expectatae et expetitae inter regem et dominam Elizabetham ei antea desponsatam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 23:1)
Sed cum res moram non pateretur, magna celeritate copias coegit (quae contra Lovellum mitterentur) ad tria millia, male armatas sed bene animatis (paucis eorum ex ipsius aula et comitatu delectis, reliquis vero ex colonis et famulis illorum quos sibi fidos expertus est) sub ductu Bedfordiae ducis, et more pro suo, quo veniam et gratiam potius ante pugnam quam post impertire solebat, eidem duci potestatem dedit condonationem praeteritorum promulgandi iis qui statim arma deopnerent et se dederent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 24:12)
Descripsit enim effigiem, faciem, et lineamenta corporis regis et reginae parentum suorum, etiam fratrum et sororum et famulorum et aliorum qui pueritiae eius praecipue affuerunt, una cum rebus multis, aliis vulgo notis, aliis secretioribus, quae duci obtigerunt (et tales videbantur quas puerili captui et memoriae inhaerere verisimile erat) usque ad mortem Edwardi Quarti.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:14)
Itaque circumrotabat ducissa, atque ut omnes suspiciones tolleret, et metuens eum diutius apud se retinere (satis gnara arcana brevis aevi plerunque esse) clam eum misit in Lusitaniam cum domina Bramptona, Angla quae illo tempore in Lusitaniam navigavit, una cum homine fido ex famulitio proprio qui facta eius sedulo observaret, ubi morari eum voluit donec nova mandata ab ea acciperet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:31)
Barones Neapolitanos partium Angeovinarum minime demeruit, sed praemia sua pro arbitrui quorundam famulorum suorum qui lucra captabant dispersit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 6:7)
Quinetiam importune cum quibusdam ex famulis meis interioribus egit ut veneno vel alio modo me a medio tolleret, cum aliis autem ut a caussa mea iusta desciscerent atque ex servitio meo abscederent, quemadmodum Robertus Cliffordus et alii a Tiddero seducti fecerunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 16:22)
Atque ab illo tempore, etsi non deessent qui persuadere ei conarentur haec omnia meras esse praestigias, tamen, sive Perkini blandis obsequiis captus, sive in gratiam magnorum illorum principum exterorum, sive promptus ad arripiendam belli contra Henricum occasionem, eum excepit in omnibus, ac si verus fuisset dux Eboracensis, caussamque eius suscepit, atque (quo magis fidem faceret se pro magno principe eum habere, minime autem pro persona ficta) consensit ut dux iste Perkinus in matrimonium diceret dominam Catharinam Gordonam, praenobilem foeminam, comitis Huntleii filiam regique ipse sanguine coniunctam, virginemque in flore aetatis, eximilae formae et virtutis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 17:2)
Missi sunt etiam quanta fieri poterat celeritate nonnulli equites ad Montem Sancti Michaelis in Cornubia, ubi Perkini uxor, domina Catharina Gordona, a marito suo relicta erat, quem in utraque fortuna unice semper dilexit, virtute nuptiali alias suas virtutes cumulans.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 12:6)
Se autem arctiorem cum rege Angliae amicitiam capere, ideoque si rex Henricus promogenitam suam filiam dominam Margaretam in matrimonium ei dare vellet, ita demum nodum fore indissolubilem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 17:21)
Etenim cardinalis iste a rege adhibitus ut papae Iulio persuadere bullam dispensationis pro matrimonio inter Henricum principem et dominam Catharinam ineundo expedire, papamque in ea concedenda difficiliorem expertus, pro principali argumento merito regis erga eam sedem usus est quod pecuniae illae, quam Pons intra Angliam collegit ne denarium quidem tetigerat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 3:8)
8. Principio anni sequentis, qui erat regis decimus septimus, domina Catharina, Ferdinandi et Isabellae regis et reginae Hispaniae filia quarta, Angliam appulit ad portum Plimmouthi, secundo die Octobris.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION