라틴어 문장 검색

"magnanimi reges, quibus haud parere recusem ductor et ipse meas miles defendere Thebas, non ego vos stimulare parem - nam liber in arma impetus, et meritas ultro iurastis in iras - , nec laudare satis dignasque rependere grates sufficiam - referent superi vestraeque subacto hoste manus - :"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권180)
ast ubi ductor taurus init fecitque vadum, tunc mollior unda, tunc faciles saltus, visaeque accedere ripae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권207)
concilium rex triste vocat, quaeruntque gementes, quis tripodas successor agat, quo provida laurus transeat atque orbum vittae decus, haud mora, cuncti insignem fama sancteque Melampode cretum Thiodamanta volunt, quicum ipse arcana deorum partiri et visas uni sociare solebat Amphiaraus aves, tantaeque haud invidus artis gaudebat dici similem iuxtaque secundum, illum ingens confundit honos inopinaque turbat gloria et oblatas frondes submissus adorat, seque oneri negat esse parem cogique meretur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권125)
Principium pugnae turmas Asopius Hypseus Oebalias - namque hae magnum et gentile tumentes Euboicum duris rumpunt umbonibus agmen - reppulit erepto cunei ductore Menalca.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권179)
finduntur utroque tempora dividuique cadunt in bracchia crines, et non hoc metuens inopino limine vita exsiluit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권207)
haud tamen est turbatus fulmine ductor, sed miseratur equum, magnoque ex volnere telum exuit ipse gemens et sponte remisit habenas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권133)
"talis erat turmae ductor longaevus Achivae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권90)
"satis haec inopina Pelasgis gaudia:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권139)
etenim unde Mycenis adforet et vallum coniunx inopina subiret?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권68)
Sacra Iovi merito Tyrius pro fulmine ductor nequiquam Danaos ratus exarmasse ferebat, nec pater aetherius divomque has ullus ad aras, sed mala Tisiphone trepidis inserta ministris adstat et inferno praevertit vota Tonanti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권93)
iamque decus galeae, iam spicula saeva ligabat ductor et ad lituos hilarem intrepidumque tubarum prospiciebat equum, subito cum apparuit ingens mater, et ipse metu famulumque expalluit omnis coetus, et oblatam retro dedit armiger hastam.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권164)
nulli sua signa suusque ductor:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권423)
"hunc ego te, coniunx, ad debita regna profectum ductorem belli generumque potentis Adrasti aspicio, talisque tuis occurro triumphis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권143)
hunc saltem miseris ductor Thebanus honorem largitus Danais, quod non super ipsa iacentum corpora belligeras acies Martemque secundum miscuit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권342)
iam nec Cecropiis idem ductoribus ardor, languescuntque minae et virtus secura residit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권348)

SEARCH

MENU NAVIGATION